[928]
Autograph: Zürich StA, E II 347, 80 (Siegelabdruck) Ungedruckt
Kann diesmal, zusammen mit Leo [Jud], [der von Basel vorgeschlagenen Abänderung des
Schreibens an Luther]zustimmen, verlangt aber, daß auch der Berner Rat angefragt wird. In
Konstanz, wo Thomas Blarer zum Bürgermeister gewählt wurde, regt sich Widerstand gegen
das Drängen der Straßburger auf Unterzeichnung [der Wittenberger Konkordie]. Die Drohung
der Basler, notfalls allein vorzugehen, stößt in Zürich auf Unverständnis; die Gegner warten
nur auf eine solche Spaltung. Bittet um Weiterleitung einer Frage an Grynäus, sendet Grüße
und legt einen Brief an Bucer bei.Briefe_Vol_06_497 arpa
Gratiam et pacem a domino.
Impetrastis, quod petistis 1 , quia haec, quae nunc reddidistis, multo sunt circumspectiora (ut non fuerit Leoni 2 et mihi grave in ipsa consentire ipsaque recipere), quam fuerint priora 3 . Cum libere mecum agis et mones, non est, quod praefari pergas et veluti deprecari culpam. Libenter recipio fratrum liberas admonitiones. Tuum erit curare, ne quid insciis Bernensibus fiat 4 Non iam dico fratres, hoc est verbi ministros, sed senatores. Nolunt isti se praeterin. Faxit dominus, ut induratus Lutheri suorumque animus nos ferat, nob iam dicere, nostra recipiat.
Fratres Argentinenses satis acerbe agunt cum Constantiensibus 5 . Ibi nunc Thomas Blaurerus consul designatus est. Nolunt isti sic compelli ad subscriptionem; ea libertate uti volunt, qua vident ecclesias Helveticas esse usas.
Nollem autem, quis apud nostros sciret, quam promptis animis ad rem tam exilem discessionem a nobis minitemini 6 . Libere, quod sentio, dicam. Non potui non commoveri, et etiamnum commoveor. Nec scio, quid fecisset senatus, nisi Leo et ego summis conatibus egissemus negotium. Si vel tantillum huius percepissent, nescio, quid actum esset. Nosti nostra ingenia. Obsecro, eum vobis erga nos animum habetote inditum, qualem videtis nos erga vos gerere. Mors nulla nos dividet. Et tamen scio iactare quosdam Basileienses in solidum consentire, reliquos non item 7 . Invenias, qui dicant: "Utinam non recipiat Lutherus id responsi! Priusquam enim Basileienses istum offenderint, recipient a articulos adeoque subscribent b . Sic autem findemus, quos hactenus vidimus coniunctissimos." Haec tibi in sinum. Nosti me. Nosti, quali sim erga vos animo praeditus.
Iam vale et schedulam hanc 8 Gryneo dato, ut mihi respondeat, qualia sint folia anabuli 9 . Salutem illi ex me dicito et reliquis fratribus.
Bucero has 10 deferri curato.
16. decembris 1536.
Tuus H. Bullingerus.
[Adresse auf der Rückseite:] Praestantissimo viro d. Osvaldo Myconio, Basileien[sium] antistiti vigilantissimo, suo in domino fratri.