[63]
Autograph: Zürich StA, E II 360,59r. —v. Siegelspur. —Gedruckt: Füssli I 96-98
Berichtet von der Lage nach der Berner Synode, deren Akten bald im Druck erscheinen werden und worüber er Bullingers Meinung erfahren möchte. Bittet um Antwort auf verschiedene Fragen, um die Zusendung von Bullingers und Pellikans Werken, macht Vorschläge für eine Annäherung zwischen Bern und Zürich und betont, daß Zwinglis Sohn Wilhelm in Bern unter den besten Voraussetzungen erzogen wird. Grüße.
Spiritum fortitudinis et intelligentiae 1 adaugeat tibi dominus et pater domini nostri Iesu Christi.
Charissime frater, binas a te paucis diebus accaepi literas 2 . Quibus cum nihil responderim et conterraneus tuus 3 certo pollicitus sit se meas redditurum, nunc respondeo.
Primum commendasti duos 4 , et si plures commendaveris, erunt tuo nomine mihi commendatissimi. Synodo finita 5 provinciae omnes ministris delegatae sunt, ut iam locus nullus a supersit; tamen non oberit fratres syncaeros nobis esse cognitos, ut posthac, cum in ministerio desiderentur, tutius subordinari possint.
Deinde, quae et qualia Capito nobiscum egerit, videbis propediem, cum e prelo Frobeniano 6 exierint 7 . Totus eram in hoc, ut Megandri causa, quae mirum in modum et inter ministros et inter senatum, diacosios 8 ac plebem factiosa fuisset, feliciter citra propheticae libertatis iudicium transigi posset et ministri agnoscerent non acerbis scommatis, sed suavi et salsa modestia rem maxime promoveri 9 . Divisit acta per capita et pro hominis imbecillitate plus insumpsit laboris, quam exigere quisquam fuisset ausus. Donabit latinitate eadem Simon Sulcerus 10 , adulescens maxime
Briefe_Vol_02_0046 | arpa |
---|
spei, urbis nostrae in studiis alumnus, Grinaei discipulus, ut senatus noster suorum studiorum primitias habeat 11 . Quicquid proinde tibi placuerit vel displicuerit, libere commentaberis nobiscum 12 . Aperte et ex corde velim omnia agi tanquam in conspectu unius dei et domini Iesu Christi, quem etiam unum in omnibus spectare debemus. Hoc scias, hominem magistratui, plebi et ministris ita gratum fuisse, ac si numen e caelo delapsum fuisset, et ita omnia egit, ut videantur pacatissima.
Sed rationem studii 13 et pharaonis obdurationem 14 nondum cum habeam explicatam, velim tamen, cum tantum tibi ocii possis suffurari b , habeam. Quod promittis prophetici officii 15 simul et Hebreorum explicationem 16 , velim quam faeliciter praestes; nam vix credis, quam mihi et tuus et Pellicani spiritus arrideat. Non vult forte dominus, ut hi, qui optime inter se convenirent, simul sint, quo discamus affectus infringi et alter alteri subiici et deferre. Miror, quid Pellicanum nostrum remoretur, quod sua tandem tam diu expectata non prodeunt 17 ; hortare hominem, ne talentum creditum sepeliat 18 , et cogitet, ut dum etiam praestiterit orbi, quae habet, adhuc maiora alios quoque manere. Serviat et dispenset sua fratribus, nec cogitet exanclari scripturae thesaurum. Et tu quoque non diutius nos suspendas. Froschowero locutus sum Bernae, ut quicquid vel tua vel Pellicani officina suis prodierit typis, ab initio mittat.
Caeterum Megander bene se habet pro contione atque etiam nobiscum. Omnia reddita sunt pacatiora. Quod vero sollicitus es pro utriusque civitatis concordia, sollicitus sum et ego, quod noverim utramque sine altera facile perituram. Scripsit ex vestratibus quidam domino In Hag per Basilienses optime fieri posse. Sed aliis initiis opus erit. Utinam Röstius vester, homo nostris gratissimus 19 , apud nos vel minima haberet negocia et quasi suopte instituto paucis nostrum et cordatioribus loqueretur; facilia forent pacis ineundae initia 20 . Tu cogita et iube, quae velis.
Postremo velim, ubi nam literae nostrae tuto Capitoni reddi possent, ocius indicares. Nam seria illi scripturus eram 21 . Andreas ex Vilmäringen in diaconum vocatus est 22 . Apud quem scribere poteris. Leonem, Pellicanum, parentem || 59v tuum 23 et Zuinglii
Briefe_Vol_02_0047 | arpa |
---|
uxorem viduam 24 salutabis. Nihil sit anxia pro filiolo 25 ; noster est totus et bonae indolis puer; officia paterna praestabit Trempius 26 , praestabimus et nos, ubi opera nostra indiguerit. Fratri tuo audio provinciam demandatam 27 .
Vale, ut sepius scribamus. Tempora et temporum atque hominum turbae et pericula id exigunt.
Bernae, 9. februarii anno 32.
Tuus ut suus Berch. H.
[Adresse darunter:]Huldricho[!]Bullinger, verbi dei praeconi apud Tigurum, viro ins[igniter] docto atque pio, fratri longe omnium et perpetim charissimo.