[1118]
Autograph: Zürich StA, E II 347, 155 (Siegelabdruck) Ungedruckt
Will nach dem letzten Brief Bucers [Nr. 1105] nicht weiter mit diesem streiten und hält auch nichts von weiteren Zusammenkünften; sähe es lieber, wenn Bucer der bevorstehenden Tagung der evangelischen Schweizer Städte fernbliebe.
Gratiam et pacem a domino.
Copiam litium attulit, venerande mi Grynaee, qui Buceri copiosam apologiam 1 attulit 2 . De hac nihil nunc dico, quam quod omne iuditium deo iusto iudici 3 committo. Non contendam cum homine amplius, nisi aliud suggessent spiritus 4 , neque prius contendi aut tam maliciose scripsi, ut ipse scriptum interpretatur. Pluris faciam et meam et publicam tranquillitatem quam privatam vindictam. Interim, quod pridem testatus sum, non odi Bucerum, nullas in eum vel privatim vel publice iis literis exceptis a accusationes protuli. Sit ergo animo tranquillo. Porro nostram ecclesiam curabimus, ipse suam curet. Quod omnes literae eius nihil aliud habent quam "conveniatur, indicatur conventus, conferamus, disputemus, iudicent sancti", nos non putamus singulis conveniendum mensibus neque videtur usqueadeo necessarium
Briefe_Vol_08-117 | arpa |
---|
aut fructuosum. Convenerunt Bernae; disputatum est diebus 20 5 . Convenerunt saepe Tiguri, saepe Basileae 6 , item Marpurgi 7 . Nos ter convenimus Basileae 8 . Wenn wers ouch gnug? Nos tenemus religionis verae summam 9 . In hac perseverabimus. Non disputabimus de hac ut incerta in dies. Quem hactenus laesimus concionibus aut scriptis nostris? Legisti, opinor, libros ad regem Angliae scriptas 10 . In his quid peccavi? Quid in illis poterit displicere piis adeoque ipsi Luthero, cui exemplum misi additis simul amicissimis literis 11 ? Concordiam, non discordiam quaero. Quod si Bucerus ad diem illam sive conventum Helveticis tantum urbibus indictum 12 venerit, metuo magnam concertationem. Forte negotium melius sine eo perficeretur. Sed fiat voluntas domini. Haec ad cor tuum, mi Grynaee, dictum puta.
Salutabis Myconium.
Tiguri, 30. martii 1538.
Tuus ut semper ex animo
H. Bullingerus.
[Adresse auf der Rückseite:] Charissimo suo Simoni Gryneo ad manus proprias. Dem herren Simoni Gryneo.