[1139]
Autograph a : Zürich ZB, Ms F 62, 376 (Siegelspur) Ungedruckt
Klagt darüber, daß er während seines Besuchs nicht freundschaftlicher behandelt wurde; daß unter den Theologen Streit statt Liebe herrscht, erschwert ihre Auseinandersetzung mit den eigentlichen Gegnern, die gerade jetzt dringend geführt werden müßte, und wird nicht ungestraft bleiben. Dankt für [Bullingers "De scripturae sanctae authoritate"]. Empfiehlt Otto [Werdmüller], dem die Wittenberger ein gutes Zeugnis ausstellen.
S. Ex tot literis acceptis et missis equidem putaram non vulgarem amicum
vobis me esse, sed velut domesticum et si quid maius adhuc dici potest;
verum praesens 1 non aliter habitus sum quam unus e facie uno atque altero
colloquio notus, atque hoc mihi doluit, non tam quod ad vos adtinet, quam
quod ad imprudentiam meam. Age, dominus me talem esse voluit hactenus,
hoc est imprudentissimum; subveniat, quaeso, deinceps, ne sic temere aberrem.
Animi decebant nos charitate in domino ferventes; charitatis enim sumus
doctores, et ecce simultatibus vexamur. Quid nobis cum simultatibus, si
sumus ministri Christi? Novimus dicere: "Ubi charitas non est, ibi non est
ecclesia." Quur igitur nos pro ecclesiae praesidibus venditamus, quamdiu
charitatis inter nos defuerit studium? Caremus, quod ego dare non possum;
dominus, quaeso, concedat et cito quidem, nam opus habemus. Satan propediem,
quod iam longo tempore molitus est, producet, et nunc quidem
incepit audacter. Paravit, qui libris 2 conatum suum tueantur, et collegit meo
quidem videre ingenia non paenitus contemnenda; nam etsi minus vere,
tamen verisimiliter dicunt atque sic satis ad fallendum. Interim haereticorum
adpellatio tam obplet populorum aures, ut, etiam si quis deinceps conabitur,
eruere nequeat. Hinc peribit evangelium Iesu Christi ex ore piorum. Equidem
in causa esse puto nostram ingratitudinem, utpote qui fidem edocti una
cum suis viribus nihil agimus, quo vivere in nobis eam probemus. Talem
ingratitudinem nunquam deus pertulit diutius. Charitate itaque si nos vere
complecteremur, simul iam consultaremus, qualiter obviam esset eundum
concilio libero sublato scriptoribus tam petulantibus; alioqui agit quisque
pro libitu, atque ideo res finem accipient tandem non bonum. Verum de hac
re frustra dico, cum ad negocia tam ardua nemo sit minus aptus.Briefe_Vol_08-153 arpa
Ago gratias tibi pro munere grandi illo tuo 3 . Dominus rependat; nam in me nihil est, quod par referri possit.
M. Ottonem 4 ecce vobis, iuvenem, cui Wittenbergenses et eruditionem tribuunt et vitae honestatem. Pro officio facietis, si amplexi fueritis eum quam arctissime.
Vale cum tuis, Theodoro 5 et Pellicano in domino.
Basileae, 18. iunii anno 38.
Os. Myco.
tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, antistiti Tigurino dignissimo, in domino venerando suo.