[85]
Johannes Zwick an
Bullinger
Konstanz,
6. April 1532
Autograph: Zürich StA, E II 364,88. Siegelspur. —UngedrucktDankt für die Übersendung von Bullingers Johannesbriefauslegung und der Rede «De prophetae officio».
Gute Wünsche für die Arbeit in der Kirche Zürichs. Schickt Bullinger das Büchlein «Statera prudentum»
des Paul Ricius und Leo Jud einen Teil von Luthers «Sendschreiben an Herzog Albrecht».
Salus et pax per Iesum Christum.
Dono misisti per quendam amicum 2 expositionem tuam in Iohannis epistolam 3
addita oratione de prophetae offitio 4 , pro quibus tibi multas gratias habeo, non solum
quod amicum animum testentur erga me, sed quod novis hiis fructibus refocillas
tuos cum optima spe bonorum omnium. Tu enim scis, in cuius locum 5 successeris.
Sunt ergo hae a primitiae apud Tigurinos testimonium restituendae reipublicae
christianae nuper magno interitu collapsae 6 . Ergo Christus dominus noster tecum
sit, ut, quod cepisti, cum dei patris gloria et totius ecclesiae aedificatione possis faeliciter
exequi.
Paulus Riccius 7 , medicus Ferdinandi 8 , libellum hunc favente Ferdinando et repugnante
Fabro 9 in lucem aedidit. Causam et argumentum ex ipso intelliges. Dono
tibi mittere volui, testem amici animi erga te, qui doctos amo etiam indoctissimus
in Mitleidenschaft gezogen wurde (s.
Moeller, Zwick 138-141).
ego. Communicabis etiam Leoni et Pellicano fratribus. Qui tibi has reddit, ecclesiastes
est Esslingensis ecclesiae 10 . A quo audies, quantum promoverit regnum
Christi Ambrosius 11 noster.
Dominus sit tecum.
6. aprilis, Constantiae.
Tuus Io. Zuick.
Duos quaterniones a Luthero scriptos 12 Leoni mitto, non ut vulgetis, sed supprimatis,
cum alioqui causa nostra plena odii sit.
[Adresse auf der Rückseite:] Ornatissimo viro Hainricho Bullingero, Tigurinensis
ecclesiae apostolo, fratri suo charissimo b .