Heinrich-Bullinger-Briefwechseledition, Universität Zürich © Heinrich Bullinger-Stiftung Arpa Bibliothek Textbreite Schriftgröße

[1170]

Beat Gering an
Bullinger
Basel,
8. September 1538

Autograph: Zürich StA, E II 336, 33r.-v. (neu: 45r.-v.)(Siegelspur) Ungedruckt

Bedauert, daß Freunde in der Ferne verlorengehen, und befürchtet, daß auch Bullinger ihn vergessen hat; ruft sich mit diesem Brief in Erinnerung und bittet, ihm zu raten, wie er sich wieder mit der Synode versöhnen könnte. Grüße.

Gratia et pax.

Haudquaquam, vir doctissime, videtur recte sentire Athenaeus ille, qui paraemiam istam: "Non sunt amici, amici qui degunt procul" omnium inhumanissimam esse adserit 1 , quasi scilicet absentium amicorum memoriam e cordis humani tabella expungere soleat, quum non adagium ipsum hominibus occasionem inhumaniter agendi praebuerit, sed inhumana quorundam levium amiculorum oblivio et locum et usum invenerit proverbio. Redduntur etenim quidam tepidi amatores adeo statim torpidi ac fere etiam lethargici, ut, amici ubi primum ex oculis illorum longiore paululum loci intervallo fuerint semoti, oblivia in eorum animis subrepant etiam repentina, non aliter atque prioris vitae praeteritarumque rerum inmemores fieri adserunt eos, ex Lethaeo qui biberunt amne 2 . Talem itaque internecinam meae notitiae excidionem in

e Darunter von Bullingers Hand: Concionator Casseliensis principis Hessi.
13 1534 war von Bibliander ein Kommentar zu Nahum erschienen; s. oben Nr. 1131, Anm. 9.
1 Athenaios, Deipnosophistai, 4, 187; Adagia, 2, 3, 86 (LB II 517).
2 Vgl. Otto 192, Nr. 943.


Briefe_Vol_08-212arpa

mente tua factam quum timuerim, propterea quod audiveram ultro citroque et salutationes et epistolas mitti et tamen nullam penitus fieri mentionem Beati, licet nunc non amici charissimi, tamen olim commilitonis tui fidelissimi ac laboriosissimi, non potui temperare mihi, quin istis meis literis novum mei memoraculurn suppeditarem ac suppeditatam excitarem, ne diutius inani spe flagrando et praestolatione frustranea anhelando nihil aliud facerem quam hi, qui hyperberetaeos et admodum serotinos 3 expectant fructus, siquidem non tam molestus tamque importunus fuissem, ut te scribendo sic praevertissem, si meum nomen nondum ex amicorum tuorum albo deletum autumassem. Nolo hic (ut multi otiosissimi laboratores praetendere consueverunt) negotia tam ardua praetexere, quasi vel mihi non tantillum otii super ||33v. fuerit, quo scribere potuerim ego, aut tu amicorum literas legere vix a queas. Ambobus enim vacat utrunque agere, si id modo voluerimus. Prior itaque quum non solum te praeveniam, sed procaciter provocem, adprime rogo, ut id boni consulas et respondeas ac mihi instructionem sive informationem ministres, quo modo vestrae synodo reconciliari queam 4 . Vix enim mihi res ulla magis dolet, quam quod excludor a presbyterorum congregatione. Sed frugiferum mihi fortassis est, ut veluti excommunicatus inter sordes delitescam ad tempus ibique cum labore mihi utcunque victum parem, quo spiritus meus salvus fiat in die domini, ut ergo non pereat iste sicuti corpus, adeoque totus homo meus externus cum universis rebus temporaneis ferme interiere. Tu pro christiana charitate quantum poteris satagere iuvando et auxiliando in negotiis istis perquam difficillimis summopere rogo velis ac digneris; id ubi feceris, et Christum pastorem nostrum imitaberis et Beato rem gratissimam exhibebis.

Vale, et mei semper sis memor. Saluta, quaeso, meo nomine fratrem tuum 5 , charissimum meum socium ac compatrem, matrem tuam 6 et uxorem 7 cum omnibus tibi charis.

Basileae, ex officina Hervagiana, 8. septembris anno 1538.

Beatus Gerungius tibi deditissimus.

[Adresse auf fol. 33a v. (neu: 46v.):] Viro doctissimo et celeberrimo d. Heinricho Bullingero, Tigurino ecclesiastae, fratri suo charissimo.

a vix am Rande nachgetragen.
3 Adagia, 2, 10, 61 (LB II 698).
4 Zu Gerings Amtsenthebung in Zürich im
Frühjahr 1538 s. oben Nr. 1117, Anm. 1.
5 Johannes Bullinger.
6 Anna, geb. Wiederkehr.
7 Anna, geb. Adlischwyler.