[1185]
Autograph: Zürich StA, E II 359, 2762 (Siegelspur) Ungedruckt
Empfiehlt Georg Grebel, der fürchtet, seine Verwandten könnten ihm die Fortsetzung des Studiums verwehren. Braucht außer den bereits erbetenen Werken Ciceros ein griechisches Wörterbuch, da ihm jenes von Grebel nicht mehr zur Verfügung steht. Grüße.
Gratiam et pacem a domino.
Venit ad vos Georgius Grebelius, et eruditione haud vulgari et animi pietate insigni preditus, qui, cum aliquot annis non infoeliciter in bonis literis laboraverit in Basiliensi academia, nunc pestis rabie compulsus matrisque 1 imperio revocatus in patriam redit. Is vero antehac non adeo propensam fratrum 2 et cognatorum benevolentiam erga studia expertus veretur, ne hii rerum rudes et inepte de his iudicantes ipsum a musarum comertio tanquam inutili abstrahere conentur. Cuius ego nunc, patrone observande, patrocinium coram te suscipiens te impense rogo, ut patrocinium tuum ei hac in re non deneges et more pristino et consuetudine antiqua nomine eius apud amicos agas, ipsos erudias, utilitatem studiorum illis commonstres, denique in hoc sis, ut bonarum literarum a tyro manere possit. Non enim te inanem sumpturum operam arbitror, cum b et indole sit pia et literarum studio totus flagret. Sed non opinor longioribus precibus hac in re opus esse, cum te omnium studiosorum Moecenatem 3 promptissimum esse iamdudum cognoverimus. Quod caetera attinet, Georgius ipse tibi abunde explicabit; quare nunc scribendi finem facio.
Ante c alios dies aliquot literas ad te per aurigam aliquem dedi 4 , quae an tibi redditae sint, ignoro. In illis te, ut Ciceronem per eundem aurigam ad me transmittas, rogavi 5 ; huic ut etiam lexicon Graecum addas, vehementer d obsecro.
Briefe_Vol_08-241 | arpa |
---|
Cum enim nunc Grebelius e a nobis discesserit, non possum carere amplius; suum enim, quo antehac usus sum, avexit.
Plura, quae scribam, non habeo. Tu haec mea aequi bonique consule et enitere, queso, ut Grebelium nostrum in studiosorum albo f retineas.
Salvum te cupit d. Miconius. Salutato vicissim nomine meo universam tuam familiam. Vale bene, praeceptor colende, et Gvalterum tuum semper tibi commendatum habeto.
Basileae, ex aedibus d. Osvaldi Miconii, 7. octobris 1538.
Rodolphus Gvalterus,
tui observantissimus.
[Adresse auf der Rückseite:] Et eruditione et pietate insigni viro d. Heinrico Bullingero, Tigurinae ecclesiae antistiti primario, patrono et praeceptori suo imprimis observando.