[1199]
Autograph: Zürich StA, E II 335, 2029 (Siegelspur) Ungedruckt
Möchte den [Katholiken] der Nachbargemeinde Linthal, die seit sechs Jahren praktisch ohne Priester sind, nicht mehr zur Verfügung stehen, weil diese zwar zur Taufe kommen, ihn aber in ihrer Kirche nicht das Evangelium verkünden lassen; bittet um Bullingers schriftlichen Rat durch den Boten, Säckelmeister [Hans Wichser]. Wünscht Kommentare Bullingers zur Apokalypse.
Gratiam et pacem a domino etc.
Animus est, vir candide, agere, quae vero tuo absque consilio non sum facturus. In dei equidem negotio hactenus semper syncere curam habui, ne quid offendiculi infirmis tam negligentia quam temeritate parerem 1 . Idem eciam perpetuo abs me fiat, pro viribus adnitar. Sed sic se habet negotium: Ecclesia Vallis Limagi 2 mihi , vicina, iam ad anni spacium sacrifico caruit 3 ; interim ad sermones audiendi meos dominica die quidam venerunt. Ad haec eciam, quicquid illis in rebus spiritualibus defuit, praecipue baptismi sacramentum
Briefe_Vol_08-268 | arpa |
---|
administrando, fideliter et sponte servivi. Excepto, quod in templo suo evangelium praedicare me nunquam admiserunt. Id enim non tantum ad illud anni tempus, verum ad sex perpetuos iam annos idem est factitatum, quibus missarium ad breve tempus habuere, multo vero caruerunt a . Interim autem missario deficiente huius ecclesiae parochiani baptismi ministerium a me postularunt. Ad quae eorum facta spe melioris hucusque convivi et postulatis lubenter obsecundavi. Nunc profecto videor mihi hoc in negocio satis superque obsecutum; tuo igitur consilio baptismum in posterum eis rescindam, praecipue hanc ob causam, quod baptismum tantum, nequaquam vero verbum dei missario absente a me petunt et recipiunt, praesertim eciam, quum sese maior pars devoverit evangelicum praeconem ad cathedram ecclesiasticam absque missa papistica non admissurum. Quare hac in re quid prudenter pieque faciundum sit, ne quid turbae exoriatur, hoc nuncio, nempe praefecto aerario 4 , negotiis tuis admittentibus, scriptis consule b .
Vale in domino.
20. die novembris anno 1538.
Desideramus ad haec in Ioannis evangelistae librum Greek commentaria tua; obsequere nobis, ut optatis quam primum fruamur 5 . Iterum vale. c
F. Fonteius Glareanus. d
[Adresse auf der Rückseite:] Dem ersamen und wolgelerten M. Heinrich Bullinger, gottes worts diener zu Zürich im Münster, sinem günstigenn herren zu handen.