[89]
Autograph: Zürich StA, E II 360,61. Siegelspur. —Ungedruckt
Bedankt sich für Bullingers gehaltvolle Briefe, lobt Bullingers Fähigkeiten und christliches Wesen und berichtet vom Tod des Philipp Grotz und anderer. Sehnt sich nach einer Aussprache mit Bullinger; dieser soll sich um die Entsendung eines Nachfolgers für Pfarrer Jakob Otter nach Aarau bemühen.
S. Tanto gratiores mihi semper sunt epistolae tuae, charissime Heinrice, quod non inanibus
verbis, sed pietate et doctrina abundant. Videor mihi ex illis doctior reddi
nec minus etiam accedere pietati. Dominum in te, vase suo 2 , non desino mirari, nec
interim etiam sine sollicitudine sum, ne a sathana impetaris nimio. Qui vitiis dediti
sunt totique sathanae, hi pacem habent, qui vero tot et tantis dei donis ditati pietateque
illustrati, hic non cessat. Quare, mi charissime frater, pro te orare non desino,
tibi a timere non cesso, monere non abhorreo, quo perpetuo in timore domini illius
donis citra philautiam omnemque ambitionem utaris. Expertus scribo, nec a meBriefe_Vol_02_0108 arpa
olim Zuinglius identidem egre ferebat. Applaudit tibi totus mundus, id est, quotquot
vel micam pietatis habent, immo et urbis utriusque 3 papistae. Sed quid addit sathan!
Praebet gustum, imponit superbia et nescio quibus aliis vitiis. Dominus te nobis
talem conservet, qualem dedit, qualem speramus. Prospere procede, regnet per
te Christus, et vive.
Rumor erat apud nos uxorem tuam 4 et liberos 5 peste periisse, sed aliter retulit tabellio 6 . Philippum vero Grozium 7 in Balstal absumpsit. Apud nos multi male valent capitis dolore, multi moriuntur optimi viri.
Ceterum, nuncius cum festinaret, non potui ad omnia respondere, ocio tamen dato id faciam. Nolui, ut ad te vacuus veniret, ea spe, quod nec a te vacuus redeat. Libelli 8 illi plane mendaces utinam uno, et eo, tam brevi quam veraci a vobis diluerentur, ne tot mendaciis toti orbi traduceremur 9 . Ah, si daretur vel semel tecum ad saturitatem confabulari. Diem hunc vereor me non victurum 10 . Canescunt capilli quam maxime, valetudinarius fio quam maxime, optimaque egerem valetudine. Ora deum pro me et vale.
Otherus Eslingam vocatus est 11 . Senatus noster ad annum permisit. Leoni scripsit Megander 12 , si quis apud vos b fuerit 13 , nos visitet, modo lingua nostra non sit usque adeo barbarus. Paulum Rasdorfer 14 vellem, si posset ad nos solum divertere, ut audiremus eum. Quem alioqui scimus pie doctum. Curabimus pro ere viatico.
Briefe_Vol_02_0109 | arpa |
---|
Rursum vale.
20. aprilis.
Rustici nostri supra modum barbaras suevicasque abhorrent linguas. Confer cum Leone, et si quos habetis, indicate.
Tuus Berch. H.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, ecclesiastae Tigurino, fratri suo charissimo.