[1241]
Autograph: Zürich StA, E II 359, 2776 (Siegelspur)
Ungedruckt
Schickt fehlende Bestandteile der Armillarsphäre, die er ihm kürzlich überbringen ließ. Erinnert ihn an die Lieferung von Papier für Martin Peyer und Myconius.
Gratiam et pacem a domino.
En denuo te meis interturbo literis, verum veniam ut des, rogo, quod tua studia meis nugis subinde interturbo; causae enim non desunt. Misi antea 1 per Miconii ancillam 2 spheram, quam te accepisse spero; verum centrum spherae plumbeasque compages, quae coluros coniungunt axemque mundi sustinent, mittere oblitus sum. Haec nunc ad te mitto et rogo, ut haec aequo a animo suscipias.
Plura nunc non scribo, ne tibi molestus sim. Hoc saltem rogo, ut cures, ut Martinus Peyer papyrum, quam cupit, accipiat per Froschouerum et ut Miconio eadem mittatur 3 .
Briefe_Vol_09-082 | arpa |
---|
Salutabis, quaeso, nomine meo matrem 4 et uxore 5 tuam cum universa familia. Vale bene, pater humanissime, et me tibi commendatum habeto.
Basileae, ex aedibus d. Miconii, 11. martii 1539.
Tui observantissimus
Rodolphus Gvalterus.
[Adresse auf der Rückseite:] Vere pio et erudito viro M. Heinrycho Bullingero, patrono suo imprimis colendo.