[1260]
Autograph: Zürich StA, E II 359, 2781 (Siegelspur) Ungedruckt
Verspricht, seine väterliche Zuneigung durch Gehorsam zu erwidern. Will Adam Frey das Büchlein [,,Bericht der Kranken"] wenn möglich persönlich überbringen. Studiert die Reden Ciceros. Johann [Wilhelm]Reiffenstein rühmt die Freundlichkeit der Zürcher. Dank für die Münster-Bibel. Platter hat das Werk des Walter [von Châtillon] an Gregor Mangelt weitergegeben; den Sedulius-Band kann Gwalther erst schicken, wenn er Oporin erreicht hat, der ihm auch den Preis von Vives' "De anima" nennen wird. Die Vermittlung einer Korrektorenstelle an den von Bullinger empfohlenen Engländer war nicht möglich. Reiffenstein bittet, die mitgeschickten Münzen zu wechseln. Grüße.
Gratiam et pacem a domino etc.
Literas 1 meas gratas tibi fuisse, patrone charissime, gaudeo, nec parvum hoc in scribendo caicar addidit. Quod me de te id, quod de patre, polliceri iubes 2 , gratias ingentes ago teque id de a me tibi polliceri iubeo, quod de filio; me enim tuae voluntati minus obedientem nunquam (si modo deus affuerit) comperies.
Adamo Fry 3 libellum nondum misi; mittam autem brevi, quamvis ipse, ut egomet eum adirem, cupit, quod, si licuerit, faciam, ne me sibi defuisse conquaeratur.
In Ciceronis orationibus maxime laboro, cum has ad Graecorum Latinorumque rhetorum b praecepta examino et c alias ad harum exemplar conscribo.
Magnam praeterea de Tigurinis humanitatem predicat Ioannes Ryfenstein. Gaudeo, quod et peregrino et mei amantissimo tantum apud vos honoris impensum d sit.
Briefe_Vol_09-119 | arpa |
---|
Biblia Munsteri 5 ab Ioanne Butlero accepi; tibi gratias ago pro labore pro me impenso.
Quod Blatterum 6 attinet, me illum convenisse scias e ; verum hic Gvaltheri Insulani episcopi librum 7 Gregorio Mangolt tradidit. Sedulium 8 vero Oporinus habet, quem cum nec hen nec hodie domi deprehendere potuerim (est enim maximis irretitus negotiis), nunc mittere non potui; sed habebis hunc a me, quam primum nuntius alius datur. Tunc etiam te de libro Vivis De anima 9 , quantum constet, certiorem faciam; nam et hunc ab Oporino accepi.
Anglo huic, de quo ante scripseras 10 conditionem nullam adhuc , reperi nec ullam me inventurum spero; correctores enim sunt plurimi, qui huiusmodi inhiant conditionibus. Accedit his, quod ignotos et qui in Upographiis exercitati nunquam sunt, non libenter recipiunt. Verum si duobus tantum id praescissem diebus, Balthazar Lasius eum recepisset; sed nunc Gallum quendam 11 habet.
Hos nummos rogavit Ioannes Rylenstein. ut alicui mitterem, qui bazones 12 ei pro his mitteret; nam hic haec moneta ignota est nec permutari potest. Te rogo, ut optimo iuveni hic operam tuam praebeas.
Salutabis, quaeso, nomine meo matrem 13 et uxorem 14 tuam cum universa familia, fratrem quoque Ioannem 15 , quem f , ut rescribat, num ea, quae misi 16 , receperit, hortare.
Vale bene, patrone humanissime, et me, ut caepisti, amare pergito.
Basileae, ex aedibus Miconii, 26. aprilis 1539.
Tuus, ut nosti,
Rodolphus Gvaltherus.
[Adresse auf der Rückseite:] Et docto et pio viro d. Heinrycho Bullingero, Tigurinae ecclesiae episcopo vigilantissimo, patrono suo imprimis colendo. Zürich.