[1276]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 110 (Siegelspur) Ungedruckt
Wie es [nach dem Frankfurter Anstand]weitergeht, ist offen; manche setzen ihre Hoffnung auf den Nürnberger Tag, doch dieser könnte zu neuer Uneinigkeit führen, besonders in den [Schweizer] Kirchen. Grüße. Empfehlung für Jakob [Zorn].
Salus et pax Christi.
Adhuc quiescunt omnia, nec scitur, quid concessurus sit caesar 1 . Quidam optare videntur Nurenbergensem conventum 2 freti bona spe capi posse quosdam isto colloquio. Quod ut fiat, nos quoque optamus nichil tamen minus credentes; negamus enim rhete evangelicum 3 esse ilias scandalis plenas concordantiasa, a , quando scilicet non fidei reddenda ratio, sed discutiendu[m]
Briefe_Vol_09-149 | arpa |
---|
b , quibus rationibus cum furibus et latronibus ineas amicitiam. Interim de nobis vix sumus tam solliciti quam de vobis vestrisque ecclesiis; veremur enim, ne vestrum aliquot ad hoc quoque negotium rapiantur vel alliciantur. Hoc vero si communibus votis fieret, minus esset periculi; sed si cum nova scissio[ne]c fiat, timendum est, ne ex uno malo nascant[ur]d multa, quod dominus avertat. Proxim[o]e tabellione addam alia forte; haerent enim adhuc omnia.
Interim vale, amantissime in domino, nosque semper ama. Cunradus 4 frater et symmystae omnes salutant te studiosissime. Uxorem 5 tuam, matrem 6 et puellas 7 omniaque tua f salva iubeo.
Ex Constantia, 24. maii 1539.
Tuus Io. Zvick.
Jacobum 8 illum, qui ex Turgoya iniuste pulsus nunc apud vos est, commendo tibi; nam vere bonus est et magnam iniuriam pertulit g .
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Hainricho Bullingero, Tigurino episcopo insigniter pio, fratri meo charissimo.