[1280]
Autograph: Zürich StA, E II 359, 2789r. -v. (Siegelspur) Ungedruckt
Adam Frey hat ihm am 12. Juni [in Schliengen] von Berichten aus Zürich über die Feindseligkeit seiner Frau [Agathe Studier]erzählt; diese wird insbesondere vom neuen Landvogt zu Baden [Jost von Meggen] unterstützt und steht vielleicht nicht ohne Grund im Verdacht, Frey vergiftet zu haben. Der fromme und geduldige Kranke hofft auf Bullingers Beistand; Gwalther bittet in seinem Namen, sich bei Gelegenheit im Gespräch mit Ratsangehörigen für ihn zu verwenden. Grüsse.
Gratiam et pacem a domino.
Fui duodecima iunii die, humanissime pater, apud Adamum Fry 1 qui apud me multa de uxoris 2 suae iniuriis, contumeliis et minis conquaestus est.
Briefe_Vol_09-156 | arpa |
---|
Fuerunt enim quidam, qui illi hac de re non pauca retulerunt 3 Fuit et civis Tigurinus 4 , qui illi uxoris consilium omne exposuit; eius scilicet nomen horret, minatur dira quaeque, captivitatem, quam perpessa est se ulturam clamitat. Nec desunt vultures, qui praedae spe inducti pestilentissimo scorto blandiantur. Sunt, qui opem promittant. Inter hos autem corypheus est Lucernanus ille praefectus, qui Badenam perveniet 6 , cum quo cognationis aliquam affinitatem haec simulans multa consilia confert. Donavit munus non contemnendum eius uxori 7 . Hic opem pollicitus est. Hisce interim optimus vir, pius et mira alioquin insignis patientia, non parum commovetur. Timet, ne fraudibus ei nocere possit, metuit, ne in paupertatem extremam huius astutia detrudatur a veretur , denique, ne Tigurini magistratus favor a se abalienetur. Non tamen ignoras, charissime pater, quae suspitiones de eius morbo iam olim apud vos conceptae sint; non etenim desunt quam plurimi, qui fortasse non falso dubitant ab uxore hanc illi offulam oblatam esse. Dixit hec eidem Adamo medicus 8 ille alter, qui obiit. Haec quoque, quae nunc ei medetur mulier 9 , quae antehac morbi caussam nemini revelare voluit, uxoris atrocitate permota se omnem rem, morbi scilicet caussam et authorem, exposituram b minatur. Haec, inquam, mihi rem omnem retulit, Adamum scilicet cibo venefico hunc contraxisse morbum eiusque epuli instructricem c esse uxorem eius. Haec ut tibi scriberem, Adamus rogavit. Tuum in hac re consilium implorat. Nam quantum adhuc iudicare licet, etiam aliis testibus haec a muliere hac revelabuntur. Te hoc facturum sperat, quod amicissimus eius faceret. Eius, quaeso, causam, si forte privatim apud quosdam senatores incident sermo, suscipe, ne vir bonus, pius et patriae amantissimus sceleratissimae
Briefe_Vol_09-157 | arpa |
---|
||2789v. mulieris insidiis circumventus damnum aliquod accipiat. Spem sanitatis concepit. Ego quoque bene de illo spero. Deus faxit, ne spem irritam conceperimus. Haec eius nomine in tuum sinum effundere volui, quoniam ipse sic postulabat. Tu, quaeso, quid in hac causa agendum sit, edissere. Alia nunc, quae scribam, non habeo. Tu haec aequi bonique consulas.
Salutabis nomine meo quam familiarissime uxorem 10 et matrem 11 tuam, humanissimas matronas, totam denique familiam et imprimis liberorum tuorum coetum 12 . Vale bene, pater humanissime, deusque te nobis diu incolumem servet.
Basileae, ex aedibus d. Miconii, 15. iunii 1539.
Tui observantissimus Rodolphus Gvaltherus.
[Adresse darunter:] Clarissimo viro d. Heinricho Bullingero, patri suo imprimis colendo.