[1290]
Autograph: Zürich StA, E II 359, 2793r. -v. (Siegelspur) Ungedruckt
Jodocus Kilchmeyer wird ihnen Tschudis Anliegen vorbringen, zu dem er ihren Rat erbittet: Er
sieht sich außerstande, seine zahlreichen Kinder zu ernähren, und muß sich deshalb, wenn
auch mit Skrupeln, nach einer anderen Stellung umsehen.Briefe_Vol_09-181 arpa
Gratia et pax per Christum. Amen.
Indicabit vobis, viri doctissimi, d. lodocus Kilchmeyer, communis noster frater, rem quandam mea causa, ubi vestrum consilium expeto; nam sola vestra ope levari potero. Mirabimini forsitan in animum me induxisse, ut meos rellinquerem, cum antea tanta sedulitate pro eis apud vos intercesserim 2 . quo vestra cura piis pastoribus providerentur. Patriae certe plurimum debere me fateor, quantumque in me erit, pro illius commodo impendere non pigebit. Sed nemo interim liberos 3 meos respicit, quibus non haereditatem, sed victum quaero; nam ea ampla satis haereditas est, si probe educantur. Quodsi mors eis me praeripuerit, non diffido dominum ipsis ut aliis quoque pupillis provisurum, sed eo usque mea in hoc requiritur opera, ut igitur, quo benevolis consuletur, in hac studiorum divisione ferendum sit capistrum verbo, quod liberum esse debebat, impositum, id vero moribus, qui tamen cohercendi erant, ademptum adeo, ut summa licentia peccetur, malum alioquin Christi zelo vere accenso intolerabile. At liberos esurientes ac nudos aequo animo aspicere quomodo potero? Non quod hactenus hoc accident, sed ubi aes alienum adeo invaluerit, ut fides servari nequeat, quid aliud sperandum? Quomodo vero posthac -expensis indies cum liberis crescentibus nec quicquam interim emolumenti accedente - me inde evolvero, cum antea leviore adhuc familia ab hoc me excutere non licuit? Proinde a vobis tantum mihi consultum velim, quantum Christi gloriae fraudi esse non possit. Minime enim peto, ut propter me meumque victum verbum dei male audiat. Nec putetis me avarum adeo, ut cuius cupiditati nihil satis, aut ita prodigum, cui multa etiam non sufficiant. Sed ecclesiae apud nos divites non sunt, regione nostra ab omni fere decimarum iure exempta. Sub papatu liberalitate oblationum sacerdotes magnifice sustentabantur; sed iam discissa hac sagena, hominibus de suo gravatim conferentibus, res nostra in angustum deducta maiorem familiam non sustinet, licet greek satis esse possit.
Briefe_Vol_09-182 | arpa |
---|
Solus vero ego foecundioris sum sobolis, caeteri non itidem. Haec non ideo scribo, ut meos sugillare cupiam; nam alium id conantem audire patria vix ferret pietas. Sed cum petendo molestum esse non liceat nec ultra connivere domestica patiatur a penuria, tandem alia quaerenda mihi est conditio tristi b certe animo. Nam hoc mihi certo credite, cum iam ad scribendum accingerer, continuata serie ||276v. perficere id non potui, cum necessitatem acriter instigantem subinde sedaret pudor, atque haec suis vicibus uterentur 4 , donec vinceret pudorem necessitas. Boni igitur hanc c meam impudentiam consulite ac tales vos praestate, ut qui mihi consultum velint, sed ne Christi gloriae per me ponatur scandalum; malo enim extrema pati, quam ut quicquam taie exprobrari merito mihi possit.
Valete.
Ex Glarona, 23. iulii 1539.
Valentinus Schudus vester d .
[Adresse darunter:] Doctissimis ac summa integritate praeditis d. Leoni Iudae et d. Heynricho Bullingero, episcopis Tigurinis, dominis ac fratribus observandissimis.