[101]
Autograph: Zürich StA, E II 343,6. Siegelspur Gedruckt: QGTS III, Nr. 378. Teilübersetzung: de Quervain 129f
Berichtet von den Vorbereitungen zur Täuferdisputation in Zofingen. Auswärtige Theologen werden nicht eingeladen, Haller erbittet sich aber Bullingers Ratschläge. Die Täufer wollen nur das Neue Testament gelten lassen. Haller bedankt sich für Bullingers «Antwort auf Johannes Fabris Trostbüchlein», empfiehlt die Übersetzung des Büchleins von Ratramnus, bestätigt den Empfang von Bullingers Brief und des Zürcher Messemandates. Berichtet von Kriegsgerüchten.
S. a Literas 1 Wäbero 2 cuidam, ut ad me deferret, comissas nondum accaepi, charissime
Heinrice. Interim, cum vix tandem capitulorum per agrum Bernatem finem
faecimus 3 , nova nos obruit tragedia cum catabaptistis, quibus disputandi dies indictus
est communi senatus edicto ultima huius mensis in Zofingen 4 , quod plerique
urbem nostram horreant. Datus item est salvus conductus, ut ad se vocare possint
exteros, undecunque fuerint, qui sectam eorum et fovent et coriphaeos agunt b , quoBriefe_Vol_02_0128 arpa
libere adire et abire possint, iis tamen conditionibus, ut catabaptistarum articuli soli
ex verbo dei cum modestia citra iniurias et contentionem ab utraque proponantur.
Ex nostris neminem vocamus, neque te nec Capitonem nec alios, non quod soli nobis
videamur ad hos oppugnandos instructissimi, sed ne, quas in agro hincinde c habemus
bestias lubricissimas, deinceps cavillari possint nos nihil potuisse contra eos
et a seductione nostratum non cessent. Andreas Rappestein 5 Lucernas, is plurimum,
laboravit, ut ad rationem fidei et dandum a se et accipiendum a nobis consentirent,
quod hactenus ab illis, etsi familiarissimus, inpetrare non potuit. Nec interim
a suis erroribus angulatim saeminandis desistunt. Visum ergo fuit fratribus
hincinde c per agrum, quorum ecclesias perturbant simplicitatique multorum hypocrisi
imponunt, ut ad senatum deferrent. Illius consilio conflictus ille indictus est.
Aderunt ex nostris pastoribus viginti doctiores, aderunt ex oppidulis et dominiis
Argoiae deputati assessores, ex urbe nostra legati, ex quibus 4 eligentur in praesidentes,
qui compescant immodestiam, si qua fuerit. Hoc tibi volui indicare, ut
scias, qua ratione et quibus mediis hoc decretum sit. Quam vellem, ut et tu interesse[s]d
tua sponte, non solum auditor sed et consultor! Non enim dubito, ubi comparere
voluerint, copiosissimum fore auditorium consiliisque multorum opus fore.
[T]uum e , ubi convalueris 6 , clanculum a te exigo. Scis enim, quantus sit in te animus
meus f . Senatus noster neminem vocabit. Interim audio principem eorum articulum
fore, quod vetus testamentum non sint acceptaturi et ad novum nos non sine singulari
versutia quasi solum audiendum sint compulsuri. Obsecro igitur, si quid habes
in haec, communica.
Caeterum libellum contra Fabri mendacia 7 accaepi in domo Megandri, sed quem literis commendaras 8 , non vidi. Perpetuo tibi gratias ago, non solum, quod me tuo donas labore, sed et toti rei publicae tuis studiis, pietate et eruditione prodesse stu des. Modestiam tuam laudo, laudant et lectores quique. Perge prospere, procede et regna, immo regnet per te Christus, qui in suum te delegit organ[um]g .
Proderit Bertrami libellum 9 lingua germana donari; nam lectores habebit frequentiores. Tandem quicquid tibi consultum visum fuerit in catabapt[istarum] negocio, mone in tempore, et gratificaberis nobis quam maxime. Nec dubito, quin ab
Briefe_Vol_02_0129 | arpa |
---|
editione dialogorum tuorum 10 interim multum occurrerint. Utinam per ocium mihi communicare posses. Nulla alioqui apud nos sunt nova.
Vale, charissimum pectus meum.
3. iunii, Bernae, anno 32.
Tuus Hallerus totus.
4. die iunii tuas literas 11 una cum mandato Tigurinorum 12 accaepi, eademque hora illius diei occurrit Fabianus 13 iam itineri accinctus. Cui has commisi, tuae condolens infirmitati non secus ac meae 14 . Dominus te ecclesiis suis omnibus servet incolumem. Cui sedulis instabimus precibus. Multa hic feruntur de submerso a vestris sacrificulo, de 500 volentibus Zugium obruere 15 . Vix expecto, donec sciam veritatem.
[Adresse auf der Rückseite:]Heinrico Bullingero, Tigurinae ecclesiae ministro, fratri suo charissimo.