[1324]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 154 (Siegelspur) Ungedruckt
Dankt für seinen Trostbrief [Nr. 1321]. Die Lage der [Basler] Kirche hat sich weiter verschlechtert, da der unangreif bar gewordene Schönredner [Karlstadt] und die Kreise, die hinter ihm stehen, offenbar das Pfarramt entwerten wollen; Myconius hält es für seine Pflicht, als Prediger die Laster anzuprangern, während sich jener in seinen Predigten zu Josua über biblische Geographie ausläßt. Ist dankbar für die Nachrichten über [Cheireddin] Barbarossa und fürchtet, wegen des angeschlagenen Rufs der Basler keine Briefe mehr zu erhalten. Daß das Gerücht über einen Konflikt zwischen Kaspar [Megander]und Bullinger falsch war, freut ihn. Ist [Adam]Frey wohlgesonnen. Seine Frau [Margret] ist krank. Grüße.
S. Tametsi nos egregie consolatur dominus, libenter tamen et magno cum
gaudio, dum a piis consolamur 1 accipimus. Quamobrem velim istudipsum
esse quam frequentissimum; adeo non est, ut alter alterum hic possit uno
verbo engere. Iacet ecclesia; id quod dum conquestus sum 2 , poenitus estBriefe_Vol_09-244 arpa
subversa 3 . Verbum adhuc habet sic quidem liberum, ut verear, ne et hoc
propediem tollatur; scopus enim totius tentationis fuit in animis malorum
libertatem e suggestu praecipitem dare. Ad quam rem usi sunt isthoc viro 4 .
De quo ne quid pluribus dicam, ex his est, ad quos sermo pertinet prophetae:
"Dicite placentia."5 Hic tam est diligens, ut credere nequeam alium scopum
esse praefixum a . Hodie venit ad me bonus vir 6 eiusmodi verbis: "Cavendum
est, ne vir iste laedatur; nam hac est authoritate apud suos, ut, si hominem
occidisset, ablaturus esset impune."Age, hanc amentiam equidem puto per
patientiam superandam. Propediem alia cantio (vel domino suggerente)
cantabitur. Post tam longam concertationem illud consequutum, ut ministerium
vilipendatur. Nescio, an id quaesitum; imo scio nihil aliud quaesitum
esse. Habent, quod quaesierunt, et tamen currunt ad conciones meas praeter
paucos, quos nolim numerari certe inter meos. Quid velint, plane me fugit.
Audiunt veterem Myconium et in corripiendis vitiis etiam diligentiorem
quam antea. Pati malum quam ferre hominum iniquitatem, quantum in me
est, malo. Satis est, quod ipse pecco, non valeo portare peccata aliena; sic
iubet officium, et pugnant cum praeceptis dei dehonestantque nomen eius.
Quid ille? Lapsis diebus concionatus est, ut divisa sit terra Iudaes ab Iosue 7 ;
hic consumpsit duos dies cum hac exaggeratione. Haec scire christianum
oporteret, ea autem postquam geographia et cosmographia docerent, etiam
his artibus opus esse christiano. Sic consolatur in domino conscientias hac
misera tempestate. Dominus det illi cor bonum et mentem sanam, quod ex
animo precor.
Quae scribis de Barbarossa 8 , mirum quam gratum feceris; adeo nihil novarum rerum hic est. Credo famam pessimam de nobis a scribendo pios et amicos viros deterrere b . Quaeso, ne tu quoque absterrearis.
De dissensione in aedibus nostris audieram; qui narrabat, ex concionatoribus vestris est, si recte novi; nomen nescio. Aiebat Gasparem 9 abolere velle multa, quae instituisset c Zvinglius, te reniti et d pauciores habere fautores quam alterum, et nescio quae alia. Gaudeo mentitum esse nebulonem, quisquis est.
Phrygioni 10 equidem bene volo; dominus adsit causae eius, si egerit in ipso.
Briefe_Vol_09-245 | arpa |
---|
Uxor 11 mea decumbit gravissime; dominum orabis pro utroque.
Vale cum tuis in Christo domino. Salutabis Pellicanum et Theodorum 12 .
Basileae raptim, 29. octobris anno 39.
Os. Myconius
tuus ex animo.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, antistiti Tigurino, in domino perquam colendo suo.