[1405]
Autograph: Zürich StA, E II 370, 1f (Siegelabdruck) Ungedruckt
Es hat ihn aufgewühlt, daß Bullinger seinen Brief falsch ausgelegt und zornig darauf geantwortet hat; zudem schreibt sein Bruder [Wolfgang Haller], ihre Verwandten verschleuderten das väterliche Erbe. Versichert, daß er keineswegs eine verbotene heimliche Ehe eingegangen ist, sondern dem betreffenden Mädchen nur versprochen hat, sie nach seiner Rückkehr heiraten zu wollen, falls sie dann noch unverheiratet sei und ihre Eltern zustimmten; seine Verwandte, die als einzige eingeweiht war, hat wohl übertrieben. Über Weiteres berichtet Johannes Wolf; [Haller, Wolf und Wick] warten auf einen Brief von Gwalther aus Marburg; vertraut auf Gottes Hilfe. Grüße.
S[alutem] p[lurimam] d [ico ].
Non me fugit, vir doctissime dilectissimeque mihi Bullingere pater, perperam meas te interpretatum literas; hoc enim tuae aestu quodam ac fervore facile significant repletae 1 . Quae quantum me impulere dolorum procellis, quantos capiti meo moestitiae imposuerint acervos, vel dici vel credi non potest. Praeterquam enim quod graveis has abs te recipio literas a paterno tamen immixtas consilio, graveis item a fratre 2 , qui fundi nostri calamitatem haud exiguam nuntiat, quippe cognatos 3 patrimonium dilapidaturos nostrum.
Causae porro, in qua me arguis reum et omni dicendi genere gravissime intonas (primum in deliberativo 4 , quale vitium hoc sit, deinde demonstrative matrimonia clandestina esse prohibita optime disputas; tertio iuditialis generis formula impietatis et ingratitudinis expostulas mecum, quippe qui benefitiis non respondeam acceptis, sed sordibus et incontinentia vitae meae polluam) status noster infitialis erit, nempe me non duxisse eam 5 nec id per literas voluisse, quod tu fortassis colligis. Quod si enim duxisse me affirmarem, mendatii dignus essem, qui redarguerer. Non enim me, dilectissime pater, divinum fugit praeceptum, non divina me latet voluntas, quae illegittime matrimonia contracta vetat. Nunquam enim, etiamsi saepissime commodissimis
Briefe_Vol_10-126 | arpa |
---|
rationibus irretire earn potuissem, pietatem affectibus minorem duxi. Hoc itaque, quod infers, heu quam animum pungit meum, nempe ich heig eimm frommen eeren biderman sin dochter abtrüllig 6 gmacht, ja ouch beschißen 7 , atque hoc etiam amplius: ir heigind semmlichs an mir ertzogen 8 . Cuius non haec animum movere debent? Adamas haec admitteret vulnera; Battus 9 hoc sentiret rigidus. Ah, cur haec intentas crimina? Cur talem de me concepisti opinionem? An me divinae legis, quod in manibus quottidie versatur, tam b imperitum esse existimas? An tam incontinentis vitae me esse ducis? An tam me ingratitudini obnoxium aestimas? Quomodo enim hoc dici poterat contractus, qui nihil ultra sim illi c pollicitus, quarn d quod etiam prioribus indicavi literis, nempe, si sospes a vobis vocer in patriam ipsaque fuerit adhuc innupta, me nullam ||1" aliam quam ipsam ducturum, quoad cum parentum eius nutu, consilio ac voluntate fieri possit. An hoc matrimonium dici vel potest vel debet? Non enim tibi, dilectissime Bullingere pater, scripsi, quod duxerim, sed ut ego et illa hisce melius pollicitis stare possimus. Cur enim invitis vel vobis (qui mihi parentes estis) vel eius parentibus ducerem uxorem vel illam vel alteram quarncunque? Contraxisse itaque me cum illa matrimonium patrique illam abalienasse (quod furtum foret maximum) et abnuo et infitior et nego. Neque vero me fugit cognatam 10 meam animum tuum tam reddidisse turbutentum, quae et mihi ipsi persuadere voluerat me duxisse illam et plus nimio illi pollicitum esse. Haec nimirum tau tantaque te contra nos suspitione falsa inducit. Deus autem optimus maximus sit testis, si aliud plusve minusve sim pollicitus illi, quam cuius modo mentionem feci. Aperuisse autem me de hac re verbis cognato 11 meo ne existimes, quem ipse plenum rimarum esse novi, sed tantum uxori eius, cognatae meae, cuius de fide ac taciturnitate nullatenus dubito. Hominum aliorum resciscit nemo. Quocirca, dilectissime Bullingere pater, ne tibi tam gravia de me persuadeas crimina, ne animum inducas tuum. Nosti, qui siem, qui animum relinquere potius quam te celare aliquid tanquam fidelissimum parentem velim. Habes enim, quae promiserim illi, quae illa mihi. Quibus promissis quo melius utrinque stare possimus (praemissis tamen omnibus rationibus ratis), tibi utpote fidelissimo parenti ac taciturno fautori consilio cognatae mei[!] significavimus. Tuo semper utar saluberrimo consilio, cui animi mei secreta retegere nullatenus fugio, qui etiam per universam vitam meam parentis mihi loco habebere.
Rerum externarum ac studiorum nostrorum statum ex Ioannis Volphii (ni ||2r. fallor) literis 12 comperies. Gvaltheri usque literas ex Marpurgo et expectamus
Briefe_Vol_10-127 | arpa |
---|
et desideramus. Omnia mihi sic experiunda censeo; olim quoque meminisse iuvabit. Dabit deus post has infortunii procellas tranquillam in Christo e suo serenitatem. Qui etiam doctrina atque virtutibus nos et locupletabit et vestiet, si pie et f sancte offitium nostrum exequuti fuerimus, quod quidem summa cum pietate et sanctimonia Iesu duce g accelerabimus.
Vale tuumque Iannem Hallerum, non qualem modo esse existimabas, sed qualem tu esse volebas, ut soles, ama haecque importuna nostra boni consulas; melius enim ob tabellarii 13 discessum scribere modo non potui. Matrem 14 , uxorem 15 liberosque 16 tuos mihi millies salutato omnes.
Tubingae, nonis iunii anno salutis natae 1540.
Iannes Hallerus totus tuus,
ut nosti.
[Adresse auf der Rückseite:] An den ersammen und wolgierten M. Heinrich Bullingeren, predicant zu Zürich, sinemm getrüwen und lieben herrnn und vatter. Zürich, zu dem großen Münster.