[1407]
Autograph: Zürich StA, E II 355, 99 (Siegelspur) Regest mit Teildruck: Köhler, Hessen und die Schweiz 469, Nr. 10
Dankt für ein Buch geschenk und für die freundliche Aufnahme des [von ihm empfohlenen] Britanniers. Beantwortet seine Frage nach der Einrichtung des Schulwesens [in Marburg]und berichtet ausführlich über den Aufbau des Studiums sowie über die Stipendienanstalt. In Hagenau, wohin ihn [Landgraf Philipp] entsandt hat, ist noch nicht über die Religionsfrage verhandelt worden; nennt anwesende Theologen beider Parteien. Bittet um Fürbitte.
Iesus Christus a .
Gratia tibi et pax per Ihesum Christum in spiritu sancto.
Librum 1 , quem mihi, optime Bullingere, dono miseras, prius emeram, quam literae 2 tuae mihi exhiberentur. Nihilominus fuit gratissimus utpote a te, tanto Christi ministro, in aedificationem ecciesiarum dei aeditus. Ago igitur gratias immortales pro munere hoc, et quod Britannum 3 peregrinum humane susceperis, mercedem proculdubio recepturus ex liberali promissione servatoris nostri Ihesu Christi 4 .
Ordo scholae nostraae (nam hunc tibi describi cupiebas) sic se habet: Institutus est ludus literarius, in quo elementarii pueri instituuntur, qui, ubi eo promoverint, ut ad grammaticam praelectionem idonei sint, descendunt in pedagogium -ita veteri more dicitur -, in quo discunt ea, quae ad rudimenta artium grammaticae, dialecticae et rhetoricae pertinent. Praeterea addiscunt Graecae linguae rudimenta rationemque scribendarum epistolarum ac carminum et musices faciliora illa praeludia b . In hoc pedagogio dormire quoque coguntur, et virgis, si quid peccaverint, castigantur. Ex hoc loco iam exempti publico examine liberius vivendi rationem subeunt, attamen lectiones pro modulo ingenii et profectus in literis coguntur audire, grammaticam, dialecticam, rhetoricam, arithmeticam, linguam Graecam c . Et priusquam ad magisterium artium liberalium admittuntur, certo temporis spacio audiunt philosophiam moralem, naturalem, literas Hebreas et quae ad geographiam et ad cosmographiam pertinent. Magistris artium liberum est audire aut sacras literas aut iurisprudentiam aut medicine praecepta. Princeps 5 enim noster liberali stipendio alit hic professores theologiae tres, totidem quoque iurisconsultos, medicos duos. Haec ratio, hic ordo huius academiae est.
Briefe_Vol_10-132 | arpa |
---|
Caeterum aluntur hic liberalitate claementissimi principis nostri adolescentes aliquot pauperes, quorum numerus suo d tempore crescet ad centum triginta sex. Hi inhabitant collegium, vivunt communi mensa sub praeposito et administratore collegii. Ante lectiones matutinas orant, vespertinas oratione claudunt, in mensa ordine praelegunt biblia, praeter lectiones ordinarias singulis diebus sacram lectionem audiunt. Dominicis diebus praecedente administratore simul ingrediuntur templum ad conciones publicas et intersunt coenae dominicae. A prandio vero dominicae diei ordine concionatur e aliquis f primum Latine, deinde Germanice g . Epistolas Paulinas Graece unus ex horum numero praelegit et Latine interpretatur.
En habes institutionis nostrae scholae conscriptionem, quae licet utcunque h ordinate decreta sit. Tamen non desunt nobis adulescentes corrupti, qui 1 multum nobis negotii exhibent, quos negligere non decet, cohercere vero difficilimum est.
Illustrissimus princeps noster iussit me una cum suis a consiliis k6 adire comitia Hagenoica 7 , in quibus hactenus, quod sciam, nihil agitur, quod ad religionis dissidia tollenda faciat. Adsunt episcopi Germaniae frequenti numero. Regnant Faber 8 , Viennensis episcopus, quem nosti, Cochlaeus, Nausea 9 , , Pelargus 10 et nescio qui alii. Ex nostris adsunt Bucerus, Osiander,
Briefe_Vol_10-133 | arpa |
---|
Blaurerus, Brencius, doctores Ventzelaus Nurenbergensis 11 Baltazar Tubingensis , 12 , M. Petrus Geltnerus, Iannes Pistorius, Sneppius 13 etc.; ordinem non observavi vel aetatis vel eruditionis, sed ut memoriae occurrerunt, nomina adnotavi.
Bene vale et has meas ineptias boni consule. Commenda me et nos omnes, qui hic sumus, orationibus ecclesiae vestrae, ut dominus det nobis fiduciam et fortitudinem profitendi 1 evangelium suum sanctum et in ea professione perseverandi.
Datum Hagenoiae, pridie calendas iulias 1540.
Toto pectore 14 tuus
Gerardus Noviomagus.
[Adresse auf der Rückseite:] Doctissimo integerrimoque viro d. Heinrycho Bullingero, ecclesiastae Tigurino, praeceptori et fratri in Christo dilectissimo etc. Zurych.