[1414]
Autograph: Zürich StA, E II 364, 66 (Siegelspur) Ungedruckt
Schickt Aktenauszüge über das Ergebnis des Tags [zu Hagenau] und bittet um Rücksendung; Vadian ist bereits informiert. Grüße. Wünscht eine Probe von Froschauers Papier. Gruß von Ambrosius Blarer.
Salus.
Hic bona fide ad te mitto exitum comitiorum nostrorum 1 . Tabellionum penuria citius mittere non potui, neque otium michi fuit omnia ordine describere; quare benignius feras confusam illam scriptionem. Facile potes te explicare, cum satis versutus sis nec careas iuditio. Sed remitte haec mea per hunc tabellarium 2 ; nullum enim aliud exempla a est michi. Vadiano non opus est aliquid de hoc scribere, nam a me habet omnia 3 . Nonne vero egregie conantur nobis imponere adversarii tot dilationibus? Tandem forte non deerit nobis dominus, ut liberemur aliquando ab impostoribus istis. Fiat brevi, o deus!
Briefe_Vol_10-149 | arpa |
---|
Praeterea non est, quod scribam. Pellicano, Leoni 4 , Theodoro 5 , Megandro, Sertorio b6 potes summam rei communicare. Tu ne cesses amare nos. Vale cum uxore 7 , matre 8 et liberis 9 .
11. augusti 1540.
Tuus Io. Zvick.
Froschoferus chartam conficit subtilem et valde mundam 10 ; id ex tuis et Vadiani literis video. Igitur velim, paucula quaedam folia ad me des, ut videam, qualis sit.
Ambrosius 11 salutat te cum fratribus perquam studiosissime.
[Adresse auf der Rückseite c :] Domino Hainricho Bullingero.