[1424]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 183 (Siegelspur) Ungedruckt
Gibt weitere gesundheitliche Ratschläge: Bei geistiger Arbeit ist schwer verdauliche Nahrung ungeeignet, deshalb sollte sich Bullinger an Geflügel halten und Käse meiden; seine Ernährung sollte sich - seiner Lebensweise entsprechend - von der seiner Familie unterscheiden.
S. De curanda valetudine quae nuper hortatus sum te 2 , mi Bullingere, eis id
addo, quod animadvertens ex amicorum relatione te victu semper uti communi
maxime et eo, quo utitur tota familia, iudico te non posse valere recte,
nisi diaetae rationem instituas meliorem. Calris vis a maxima ac praestantissima
continuatione ac perpetuitate cogitacionum dissipatur; itaque debilitato
calore et virtute naturali crassum alimentum natura non solvit; non aegre
complectitur, sed in eo conficiendo superandoque valde laborat. Itaque qui
victus b subsidium imbecillae naturae debet esse, is, cum crassus est, etiam
impedimentum est. Itaque destitui et labefieri hoc pacto optimam etiam
constitutionem necesse est. Vide, mi Bullingere, haeaec evidentissima sunt.
Itaque edes praeter pulliculos et aviculas in hac imbecillitate nihil, de carnibus
dico, unctum et pingue, crassum et nervosum, tenax et glutinosum
nihil. Pestis est casaeus crassus et tenax et certa materia vertiginis. Nisi te
ipsum sperem vel usu deprehendisse, ostenderem tibi, cum virtus laborat,
caseum tenacem semper gignere vertiginem. Obsecro ideo te, quae causa
est, cur vereare, quam genere vitae distas et differs, tam dieta et victu discrepare
ab aliis At vita est studiosi maxime hominis et corpus labore etBriefe_Vol_10-171 arpa
exercitatione destitutum affligens, sit igitur et accomodata diaetae ratio. Crede
mihi, non est pietas haec contemnere.
Vale in domino Christo c . Amen.
Grynaeus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Henricho Bullingero, fratri et amico colendissimo.