Heinrich-Bullinger-Briefwechseledition, Universität Zürich © Heinrich Bullinger-Stiftung Arpa Bibliothek Textbreite Schriftgröße

[1448]

Diethelm Keller im Namen der Fraumünsterschüler an
Bullinger
[Zürich,
1537 und 1541 ]

Autograph: Zürich StA, E II 375, 727 (ohne Siegel) Ungedruckt

Bittet um die Anschaffung geographischer Karten zu Ausbildungszwecken aus kirchlichen Mitteln; bisher ist dieser Wunsch am Unverständnis der Chorherren gescheitert, die noch in einem anderen Geist erzogen wurden.

Heinrico Bullingero, divini verbi praeconi omniumque studiosorum patrono ac Mecoenati 2 , discipuli inferioris ecclesiae s[alutem].

Cum haud dudum quosdam meorum convenissem commilitonum, Heinrice praestantissime, sermonesque de varus (ita ut fit) cederemus rebus, tandem etiam geographiae mentionem fecimus. Tum ego aiebam me hactenus sçpius fuisse miratum, qui nam fieret, quod non mappae in studiosorum gratiam ex ecclesiarum sumptibus compararentur atque studiorum gymnasiis affigerentur, praesertim cum hi sumptus et impensa e re studiorum esse viderentur. Tum quidam aiebant nullam canonicis studiorum esse rationem, ne quid de suo expendere cogantur; iam enim de eadem saepius actum re, nil tamen adhuc illam deliberationem esse consecutum. Quod tamen ego et (ni fallor) alii quoque summo desiderio expeterent, et id non abs re; tute enim nosti omnem poetarum lectionem, historicorum atque oratorum paenitus caecam esse, mancam atque mutilam, nisi regionum, urbium, fluminum atque montium demonstratio et situs adluerit. Quod ego sane avaritiae atque tenacitati eorum attribuenduma esse sedulo negabam, sed potius, quod a primis cunabulis in vera eruditione non versati (eorum enim tempora non tam erant foelitia, quantum ad veram literarum traditionem) commoda eius non probe degustassent, sed plerunque cantibus illis ecclesiasticis operam locassent suam. Tu autem (qui in foeliciora incidisti tempora, quç equidem magis sunt exoptanda, si non secula seditiosa atque turbulenta respexerimus, sed minim studiorum florem atque profectum et evangelicae veritatis augmentum atque restitutionern) tuam feras opern in hac re promovenda, enixissime oro. Probe enim es expertus, literis quid conducat aut obsit. Quin insuper et tuarum est partium ea curare, quae spectant ad tyrunculorum eruditionem doctrinaeque profectum. Et ad haec, quod tuum exequeris offitium, apud me atque alios multos quam plurimas promereberis atque inibis gratias. Et fac, quaeso, ne spes nostra de te percepta b eludatur. Omnem enim

a in der Vorlage atribuendum.
b in der Vorlage pcepta.
1 Dietheim Keller war von 1537 bis 1541
Provisor an der Fraumünsterschule; s. HBBW III 261, Anm. 1.
2 Mäzen (vgl. Peter L. Schmidt, in: KP III 860-862).


Briefe_Vol_A-027arpa

fidutiam nostram hac in re consequenda in te uno posuimus, nosque et literas humanas hac in re comendatos habeas. Quod si enim te parum profecisse videbimus, alia aggrediemur via, donec propositum obtinuerimus.

Vale.

Diethelmus Keller

ad omnia promptus.