[1468]
Autograph: Zürich StA, E II 362, 39 (Siegelspur) Ungedruckt
Was Megander berichtete, trifft zu: Weil Ritter den lutherischen Lehren Widerstand entgegensetzt, wird er von seinen Amtsbrüdern angefeindet. Seine Gegner haben einen Brief Vadians in Umlauf gebracht, der nicht nur die Zurückhaltung der Zürcher gegenüber Luther kritisiert, sondern auch Ritter persönlich verunglimpft; hat Vadian, der ihm vor kurzem noch ein gutes Zeugnis ausgestellt hat, geschrieben und sich dagegen verwahrt. Hat veranlasst, dass der Zürcher Gesandte [Johannes Haab] dem Rat empfohlen wurde.
Gratia et pax a deo etc.
Veritatem narravit tibi Megander, 1 frater noster; sed huius contemptus maiorem culpam in quos nam reiciam, ignoro. Non dubium est michi, quin simistae 2 mei coram omnibus piis et doctis egregie me deferant, maxime quod ego solus remorer eos, quominus ecclesiam Bernensem doctrinis Lutheranorum subicere queant atque ita plenam et absolutam concordiam cum illis facere possint, ut ipsi putant, qui novitati sunt addictissimi. Quod tamen
Briefe_Vol_11_083 | arpa |
---|
a eorum iudicio summum b est piaculum, et de aliis me iustum et innocentem impie calumniantur. Unde fit, ut ii non tantum me c indignum ministerii nomine, sed et christiano esse censeant d . Hic vero exigeret christiana et pietas et prudentia, ut ante legitimam cognitionem tam temerario praeiudicio me illi non gravarent, sed et alteram aurem servassent 3 , ut meam defensionem prius e accaepissent f . Quid plura? Apud me nichil candidius erat, nichil innocentius, nichil alienius ab hiis moribus unico Vadiano celeberrimo viro, qui non tam pridem mee integritati quasi compertissime egregium ferebat testimonium, 4 nuper vero epistolam 5 scripsit Bernam, quam descripserunt et transtulerunt in Germanicam linguam, ut commode g circumferre eam possint per totam urbem. In qua primo se excusat, quod tardius respondent, deinde ait se infatigabili studio hactenus laborasse, ut animos Tigurinorum cum Luthero reconciliare posset, scripsisse quidem nuper ad fratres Tigurinos, sed succinctam h nimis accepisse responsionem 6 , videlicet esse confessionem 7 et alia media, quibus stare vellent, quemadmodum in comitiis Tigurinis anno 38 conclusum sit; 8 tamen promittit Vadianus se brevi' iturum Tigurum et tentaturum omnia, quo eos in viam reducere possit. Deinde magnifice fatetur se esse in sententia Lutheri et Bucceri, quos ferme extra alaeam 9 ponit humane sortis divinissimos homines eos vocans, et postremo me nominatim perstringit: "Erasmus vester" etc. "Quod si is (ut est lubricus) putat Bucceri sententiam (de eucharistia loquitur) in meis damnari, non errat modo toto caelo, sed calumniose et sine iudicio -quod ab aliis tamen flagitat 10 —meis candide scriptis abutitur."Hactenus Vadianus. Hanc epistolam hinc inde spargunt tanti viri authoritate omnem michi existimationem et fidem adimere conantes. Quid, quaeso, iniquius quam me immeritum k tanta calumnia coram ecclesia mea onerare, et quid magis indecorum viro tam eximio, quam quod l literarum, quibus integritatem meam tam mirifice commendabat, tam subito sit immemor m factus? Vides igitur, mi Bullingere, quam impie mecum agant, qui tamen ipsi piissimi videri volunt. Sed
Briefe_Vol_11_084 | arpa |
---|
hec est forsan apud Lutheranos summa pietas, immeritos n proscindere fratres. Volui itaque ista in sinum tuum effundere tanquam charissimi fratris, ut intelligeres, quanto in periculo ego laborem inter falsos fratres, sed ea lege, ut apud te retineas. Scripsi Vadiano 11 ut causas indicet, quibus in tantam de me suspicionem sit adductus, ut michi liceat apud eum meam innocentiam defendere.
Ceterum, quod scripseras de laegato vestro 12 , cuidam optimo viro ostendi; is o tuam commendationem senatui pataefecit.
Valae, ex Berna, 22. februarii 1541.
Erasmus Ritter,
ex animo tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Eximia pietate et eruditione viro Henricho Bullingero, Tigurine ecclesie pastori vigilantissimo, fratri charissimo in domino plurimum observando.