9
LEO JUD
AN BULLINGER
Zürich,
6. Juli 1525
Autograph: Zürich StA, E II 340, 21
1 fol. S., sehr gut erhalten, mit Siegelabdruck
Gedruckt: Heß I 34fGratuliert zu Bullingers «De propheta» und wünscht die baldige Drucklegung des Werkes.
Gratia et pax.
Quantum ex «Propheta» tuo 2 voluptatis, imo quantum fructus coepimus,
Heimrice suavissime, silentio preterire duximus, ne vel in faciem laudare vel
palpo percutere videamur. Itaque non laudamus solum, sed miramur potius
inventionem tam raram, iudicium tam acre pulcherrimamque dispositionem. Hic
vivunt omnia, omnia constant ac quadrant, clara ac perspicua sunt omnia.
Quare te oro atque obtestor, ut hunc expolitissimum «Prophetam» non clam
privatis quibusdam amicis dumtaxat, sed toti orbi communices 3 . Quandoquidem
prophete videntes Ebreis sunt adpellati, quis vero in tenebris videt?
Videntem ergo luci exponas, velim. Nam ut mihi semper displicuerunt quorundam
scribentium audacia, qui confusissimis libellulis totum orbem replent, quibusque
simplicium christianorum animos sic capiunt, ut eos a scripturis sacris
abducant, ita mihi horum non potest non probari labor, qui huc dumtaxat
spectant, ut fideles animos ab hominum commentis ad divini spiritus oracula
rursus inducant. Cui rei si studuissent hactenus christiani omnes, non essent inter
eos tot hypocrises, tot contentiones, hereses, audeo dicere: nunquam in tam diram
Antichristi servitutem incidissent. Proinde quum videam «Prophetam» tuum in
hoc totum esse, ut populus a dei creatoris, redemptoris, salvatoris sui solius verbis
hereat, persuasissimum habeo christiane reipublicae ingentem fructum oboriturum,
si industria tua revisus ac expolitus ac typis excusus in publicum exeat.
Coelestis pater, qui in te semina vere pietatis iecit, ipse ad messem copiosam
fructumque centesimum [Mt 13,23] promoveat, quo tibi ceterisque perpetuo
prodesse possis. Vale et benefacere perge.
Ex Tyguro, pridie nonas iulias 1525.
Leo Jud tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Heimrico Bullingero, optime spei a[dolescenti],
fratri suo in C[hristo]b .