[121]
Autograph: Zürich StA, E II 337,235r.—236r. Siegelspur. —Ungedruckt
Wegen Arbeitsüberlastung und Erkrankung der Gattin war eine frühere Antwort nicht möglich. Klagt über die verständnislose Haltung der Zürcher gegenüber seinen Vermittlungsbemühungen und fordert größere Zurückhaltung in der Auseinandersetzung mit den Gegnern. Man soll sich vor übereiltem Urteil hüten und angesichts der überall drohenden Feinde nicht auch noch aufeinander losgehen. Stellt eine ausführliche schriftliche Auseinandersetzung in Aussicht. Aufruf zu gegenseitigem Verzeihen. Bitte um Gebet für die Straßburger Krieger, die gegen die Türken gezogen sind.
Salvete fratres observandi.
Ab eo, quod nuper scripsistis 2 de mea quam fingetis ad Lutheranos defectione, eiusmodi ecclesiae nostrae negotiis ac morbis cum meis tum meorum detineor - erraticae enim quaedam admodum noxiae febres hic grassantur 3 , etsi illas nondum mihi, sed uxori 4 tamen et minimae natu 5 dominus immiserit -, ut rescribere ad vestras literas non licuerit. Dolet, quod sic mihi, qui nihil aliud egi, quam quod quatuor iam integros annos ago, indignamini, desideroque istuc in vobis candoris, quod meam epistolam non sustinuistis vel ipsi plane intueri vel eam mittere testimonium contra me ad eas ecclesias 6 , quibus meum nomen tam graviter voluistis deferre. Sum ego vobis adeo ignotus? Fui hactenus tam futilis, ne dicam impius, ut tantam mihi fraudem in religionis negotio impingere debueritis? Sed feram propter dominum omnia spectans, qui sitis Christo et ecclesiis, qualesquales vos mihi hac vice praestiteritis. Vellem agnosceretis, quos habetis in vinea domini greek 7 etiam inter eos a , qui vos errore detenti non ||235v. agnoscunt. Vellem, quo hos habetis hostiliores, hoc tractaretis circumspectius, et ne quid inimicitiae dare videremini, nihil illis, quam quod res est, impingeretis, ne ut illi vos, vos invicem illos, calumniis potius quam argumentis oppugnaretis. Sed vellem simul me quoque multa longe aliter instituere et gerere, quam facio et ipse mihi, tum amicis persevero. Ita vobis, dum fertis ipsi me, Christi amicitiam non renuntio videns in vobis opus domini. Idem facio erga Lutheranos, in quibus hoc plus quam in vobis requiro, quod priores vos regno Christi ac me vobiscum proscripserunt. Quae in hoc negotio egi, scribam ad vos omnia, simul et quas in singulis rationes secutus sum. Vestrum sit deinde iudicium 8 . Interea, dum caussam vere non cognoscitis, iudicare nolite. Sin [quod] accusato apud alios esse libet, dicite diem, facite et mihi locus sit defendendi,
Briefe_Vol_02_0177 | arpa |
---|
quod verum est. Est satis, o fratres, hostium undique. Non erat opus, nos ipsos sic invicem grassari. Scribitis ||236r. de magnis apud vos turbis 9 . Quis, quaeso, illas excitavit? Privatas ego ad vos scripsi literas. Si offenderunt, poterat res inter nos transigi tot ecclesiis b et vobis metipsis haud quoque sic turbatis. Sed condono omnia. Condonate et vos mihi, quod vestra, quae non video probanda, apud vos improbavi. Idem sit vobis in me iuris. Per me illaesa stabit amicitia Christi.
Valete, et dum militare non libet contra Thurcos, precibus, quaeso, militantes iuvate. Nam nisi Christus respiciat, nimium impendet periculi Germaniae. Nostri equites 80 heri profecti sunt, nono hinc die pedites quingenti 10 .
Argentorati, pridie idus augusti.
Salutant vos fratres.
M. Bucerus vester,
si libet, ut semper.
[Adresse auf der Rückseite:] Pientissimis ac doctissimis viris, Leoni Jud, Heylricho Bullingero, Chunratho Pelicano, Theodoro Bibliandro ac fratribus reliquis Tigurinis, symmystis observandis.