[1513]
Autograph: Zürich StA, E II 441, 458-460 (Siegel) Regest mit Teildruck: Köhler, Hessen und die Schweiz 472, Nr. 28
Klagt darüber, dass ihm Bullinger Rudolf [Gwalther], den er wie einen Sohn aufgenommen und auch dem Fürsten [Philipp von Hessen]anempfohlen hat, so plötzlich entreißt; auch der fürstliche Rat [Johann] Nordeck und die Marburger Universität waren gewillt, ihn weiter zu fördern. Da die Teilnahme am bedeutenden, trotz der Einigung in der Rechtfertigungslehre noch längst nicht beendeten Reichstag Gwalther bleibenden Nutzen bringen würde, bittet Draconites, ihn [nach Regensburg]zurückkehren zu lassen.
S. Obsecro te, pie Bullingere, ne mireris indoctum me ad te doctum, praesertim
ignotum, scribere audere. Coegit impotens amor tecum expostulare,
quod me tanquam aliquis deus patrem orbas hoc filio. Cur enim tam efficacesBriefe_Vol_11_179 arpa
scribis Rhodolpho literas 2 eumque sic exhilaras, ut hic permanere
nequiverit, me vero tam contristas, ut sine illo vitam mihi propemodum
acerbam esse putem? Nec ego, mi Bullingere, facile tibi condonaverim id
peccati (quid enim deliqui contra te?), nisi mihi persuaseris in amando Rhodolpho,
exoriente patriae sole, me abs te vinci posse. Nain etsi tua pietas me
beneficiis in Rhodolphum collatis anteverterit, tamen et ego non minoribus
illum beneficiis afficere semper in animo tuli. Primum enim cogitavi omnem
(quod dicitur 3 ) lapidem movere, quo Rhodolphus propter ingenii dotes
eximias illustrissimo principi 4 nostro fieret gratissimus. Et tua scit prudentia
principibus viris placuisse non ultimam esse laudem. 5 Sin ergo Nordecus 6 ,
optimus ille principis optimi consiliarius, non minus fuit paratus ad benefaciendum
iisdem fortasse modis, quibus illum tua iam humanitas afficere
cogitat, quare, mi frater, ita consilium impedis nostrum, ut quasi spe reiecta
cogamur dicere: "Quo nunc se proripit ille?"7 Deinde, quid schola Martiburgensis,
illa fautrix ingeniorum magna, cogitant tuo, imo meo Rhodolpho
benefacere, cur, optime Bullingere, memorem, si factum infectum reddi nequeat
stomacho nostro? Caeteras omitto causas enumerare, ne tu velut pater
exultans ob reditum ceu prodigi filii 8 me quasi rhetorculum irrideas ac dicas:
"Quid mea refert, dum pociar modo?"9 Ego vero, Bullingere mihi tam chare,
quam Christi membrum est (non enim possum non libere, quod sentio, scribere),
te peccare censeo in tuum, imo meum, quinetiam Corvini 10 nostri
filium dilectum, quod ex hoc orbis theatro 11 quasique coram caesare 12 || 459 et
toto mundo Christum confitentem avocas nec sinis rerum earum finem perspicere,
quas, dum spiritus hos reget artus 13 , et vidisse et meminisse iuvabit.
Quid enim vel Rhodoipho vel nobis proderit, si dixeris Tiguri: "Si scissem
te Ratisbonae fuisse, non avocassem"? Verum quid et hic velut in calamitate
lugere prodest? Nec etenim sum adeo stultus, ut nesciam, Bullingere, cur a
me Rhodolphum, humanitatis filium, avelli tam moleste feram, praesertim aBriefe_Vol_11_180 arpa
te, qui, si Tiguri fuisset, extrudendus abs te fuisset, ut non ante Ratisbona
discederet, quam horum comitiorum proram (quod aiunt 14 ) et puppim oculis
vidisset et literis mandasset. Nam etsi consensum ab adversariis in doctrinae
nostrae fundamentum, puto iustificationis articulum, sit, 15 tamen nondum est
finis. Et dubio procul talia Rhodolphus hic videre posset, quae collatura
forent in hoc, ut per omnem vitam sanctius in ecclesia, doctius in schola,
prudentius in republica versari queat. Ut enim nulla comitia nostra tempestate
fuerunt his augustiora, sic reperias vix unum aut alterum, qui dicta et
facta horum comitiorum in utilitatem cum suam tum aliorurn sit relaturus ut
Rhodoiphus noster. At qualis adulescens? Qui mihi poeta natus ad hoc videtur,
ut scholae, ecclesiae, reipublicae prodesse debeat ex aequo. Quapropter,
si credis nos Rhodolphum tam amare, quam tu amas, paciere, doctissime
Bullingere, non solum exorari te, quo videlicet tantisper Rhodolphum ad nos
remittas, dum haec augusta comitia praetereant, verum etiam promitti tibi,
|| 460 si morem in hoc gesseris, et te nunquam affectum in penitentia et nos
Rhodoiphurn seipso maiorem ad te remissuros.
Bene in Christo vale et salve cum tua vite praefertili 16 et ramusculis oleaginis 17 circum mensam salientibus in vitam aeternam. Salutant et te et omnes Tiguri doctos et sanctos mei fratres Antonius Corvinus, Dionysius Melander, Ioannes Pistorius, quos et meis verbis salvere iubebis amabilissime.
Ioannes Draconites
tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Doctissimo et humanissimo viro Enrico Bullingero, episcopo Tigurino, fratri et patrono suo.