[126]
Autograph: Zürich StA, E II 355,46. Siegelspur. —Ungedruckt
Berichtet über die schwierige Lage der Evangelischen im Rheintal. Schildert sein Verhör durch den Landvogt in Berneck, die gegen ihn erhobenen Anschuldigungen und seine Verteidigung. Hofft auf Unterstützung Zürichs, wenn seine Sache vor die Tagsatzung in Baden kommen wird.
Summam foelicitatem per Christum tibi opto, fidelissime ac doctissime Heinryche.
Praeteritis diebus ad te scripsi 2 , in quanta perturbatione sit respublica in Reni valle. Quapropter iam supersedebo de illa plura scribere, et quod ad me pertinet, oro, ne graveris audire, ut et facis. Die vicesima a augusti praeses noster 3 nuncium ad me misit, ut ad eum veniam in Bernang 4 , cuius iussis obedivi et apparui tempore constituto. Eo autem cum suis harpygiis [!] me intuente in consistorio sic incepi fari, me iussu b suo iam adesse, spectare, quid velit. Tunc sic me adloquutus est, me accusatum coram eo annotasse aliquos articulos uni sacrificulo concionem habenti 15. die augusti contra sanccionem 7 cantonum 5 et sic me reputatum foedifragum 6 . Insuper quantis me flagitiis c obnoxium ob has annotaciones esse intonuerit, iam non est dicendi locus. Ad haec humilima voce respondi non novum esse me conciones adnotare; nam me ante novem annos conciones et lectiones conscripsisse. Denique novum non est. Nam et illi nostras conscribunt. Quid autem colegissem per aliquos annos, demonstrabam illi codicillo dato. Sed surdo fabulam narrabam 7 . Adeo obduratis auribus obnitebat [!]. Ad haec quoque adieci: Cum Christum nostrum salvatorem ebuccinat, nonne merito scribi debet? Nam et ego illum meam
Briefe_Vol_02_0189 | arpa |
---|
salutem nosco. Sin minus, necesse est resistere impietati. Hec et multa alia argumentabar, sed frustra. Ad hec mea argumenta respondit necesse esse eos omnes multo doctiores et peritiores esse rei evangelicae quam me et mei similes. Quid multis? Reputabar pro periuro. Etiam ad me dixit, quis mihi potestatem dediderit concionandi vel legendi, cum non dediderim vel promiserim per fide iussores d 100 aureos 8 . Ad haec respondi me nec predicasse nec legisse, sed tantum dominicam oracionem 9 orasse cum angelica salutacione 10 et symbulo apostolico 11 , et ultimo subiunxi hanc oracionem et e presidi demonstravi eam f , quam tu oras concione habita. Et haec egi propter instantem necessitatem et quoque propter tria matrimonia, que habui iis duabus dominicis, quae ritu ecclesiastico coniunxi. Nam g saltem iis duobus dominicis diebus oraveram h . Sed ovis excusatio coram lupo 12 frustra erat.
Haec sunt mea crimina, flagicia, scelera, dilectissime frater, quae admisi. Ob haec me incusaturus est in comitiis Ferenae [!]Thermopoli futuris 13 . Quapropter, praestantissime Heinryche, tui muneris erit, nam et hoc expecto et postulo, ut Tigurini causam meam deffendant et omnium apud Renivallanos verbi ministrorum 14 . Nam ne orare nobis licet in ecclesia. Sed cum hortacione non egeas, ut superioribus literis scripsi 15 , non utor ea pluribus verbis et tibi mea studia, officia, curas, cogitaciones committo i . Tibi enim existimo tantum debere, quantum persolvere difficile est. Res, cum haec scribebam, erat in extremum deducta discrimen.
Vale.
Raptim, die Bartolomei 1532.
Heinrychus Strüby,
verbi dei indignus minister in Marpach apud Renivallanos,
infimus tuus minister et ex animo tuus.
Multae cavillaciones adhuc essent tibi scribendae nostri praesidis, sed non multis te volui obtundere, ne sanctissimum tempus iis deliramentis te terere oporteret. Vale.
[Adresse auf der Rückseite:]Integerrimo ac praestantissimo M. Heinrycho Bullingero, ecclesiastae fidelissimo sanctae ecclesiae Tigurinae, mihi in Christo dilectissimo fratri.