[1580]
Autographa: Zürich StA, E II 343a, 260r.-v. (Siegelspur) Teildruck und zusammenfassende Übersetzung: Blarer BW II 90f, Nr. 916
Dankt für Bullingers Brief [Nr. 1577] in schweren Zeiten; die Pest wütet stärker und fordert täglich mehr Opfer. [Ruprecht von Mosham] äußerte sich [in Straßburg] gegen Zwingli, besonders gegen dessen Abendmahlslehre; Christus möge ihn aus der Gewalt Satans befreien. Übersendet Akten des Regensburger Reichstages von Martin Bucer mit der Bitte um Rücksendung; von einer weiteren Druckschrift hat Bucer erst einen Teil geschickt. Wolfgang Capito scheint der Pest bald zu erliegen. Blarer bittet angesichts der Todesgefahr um Fürbitte; Grüße; seine Schwester Margaretha wirkt als Erzdiakonissin vorbildlich in der Gemeinde und pflegt die Kranken.
Gratia Christi tecum.
Multo desiderio literas 2 tuas accepi b mi , semper mihi venerande Bullingere, hoc praesertim calamitoso tempore, quo alii nobis super alios demortui nobis nunciantur. Semper enim nunc, si unquam prius, de amicorum meorum, immo verius c Christi ecclesiae columinum salute sollicitus sum, ne alieno tempore hinc transferantur. Alieno vero tempore dico non suo, sed nostro et ecclesiae, quibus opera illorum nunc maxime est opus. Dominus spem nobis alicunde aliquam aperiat melioris frugis et nostrae et posteritatis! Hic nihilo mitius est pestis malum, quam nuper erat, sed iritatius[!] etiam aparet. Superiore hebdomada 13 adultos et totidem puellos desideravimus; proxima ante illam 15 pueros et sex adultos; huius vero crastino primum
Briefe_Vol_11_342 | arpa |
---|
diluculo numerus mihi indicabitur, qui tamen priores illos superaturus etiam nonnullis coniecturis colligitur. Transferuntur optimi nonnulli fratres et sorores, quorum praesentia ut caelos puichre ornat, ita absentia ecciesiam hanc in terris miserandum in modum obscurat; hanc enim haud secus atque radiantes stellae mirifice illustrabant, ut, si sic pergere velit dominus, nullorsum attineat vivere, sed optandum sit protinus cum illis superindui stola illa beatae immortalitatis 3 celestium gaudiorum.
De nostro decano Pataviensi 4 nihil prioribus 5 addidero, nisi unum illud, quod certiss[imum] a dignis fide accepi 6 illum alicubi in Zvinglium valde sçve loquutum, maxime in eucharistiae negocio, et tamen remittere videtur aliquid de iis blasphemiis apud eos, quos Luthero intelligit paulo iniquiores. Nos et pro isto et omnibus id genus aliis praeclarioribus ingeniis, quç malesanis affectibus trahuntur, quam possumus, diligenter dominum precemur, quo tempestiviter in viam redeant nec sibi nec fratribus ista insolentia certurn periculum accersant. Vere detinetur vir hic, quantumvis dei timore non vacet, a satana, quum nihil sit gravius et magis proprium satanae opus quam sic horrende blasphemare doctrinam Christi, qui illum quam primum liberet.
Mitto ad te acta comitiorum Ratisponensium 7 , quae iam a Bucero accepi, quae tamen, ubi primum nactus fueris nuncium, postquam tumultuanter legisti, bona fide remittes. Apud nos nemo prorsus adhuc illa vidit, et ego nondum cuncta pellegi; volui enim tibi hac in re lubenter gratificari. Misit praeterea Bucerus 12 quaterniones conciliatorum et non conciliatorum articulorum 8 , inabsolutum opus, missurus proxime reliquam partem, quae etiamnum sub prelo sudat. Accipies tu illa quoque, ubi integra ad me data fuerint; sunt omnia mendosissime excusa, id quod Bucerus ipse valde quaeritur.
260v. Apud d Argentoratum Capito quoque ita est horrendo istoc morbo correptus, ut illi vincendo haudquaquam sufficere putetur vir praeter singularem eruditionem plane syncerus et pius. e9
Briefe_Vol_11_343 | arpa |
---|
Bene vale, mi observande et suavissime in domino frater. llli vide, ut mea meorumque adeoque totius ecclesiae nostrae caussa vota subinde flagrantissima facias, quo in se perfecte confirmatati[!] ac omnium rerum securi hinc ad superos feliciter evolemus. Faciunt certe, qui tanta fidei constantia mortem apud nos in domini voluntate perferunt, ut omnes paulo cordatiores sequi illos quamprimum exoptent et ad meliorem vitam prorsus extimulentur, id quod de vestris quoque ex literis tuis gratulabundus intellexi. Servator Christus vos omnes evangelii sui fidelissimos ministros quam diutissime corpore robustos et animos alacres conservet. In illo iterum atque iterum vale, cor meum. Commenda me optimis et clarissimis viris Pellicano, Leoni 10 , Theodoro 11 , Megandro caeterisque administris tuis, quibus consulem vestrum, optimum virum Röstium 12 , diligenter adde. Salutem tibi cumulatissimam adscribere iubent germanus frater meus 13 cum utroque Zviccio 14 et uxore mea 15 , simul et Margarita 16 , optima sorore, quae nunc archidiaconam agit nostrae ecclesiae; adeo rem et vitam et omnia periclitatur. Quotidie visitat aedes illas publicas, ubi peste correpti vulgares isti servi et ancillae atque id genus homines curantur, idque plane forti et excelso animo, habetque domi nunc puellam 17 , quam annis plus minus decem fovet, quae hocce veneno infecta tantum non animam agit. Precare, obsecro te, dominum, ne hanc nobis eripiat, quae unicum nostrum solatium est. Uxorcula mea te tuamque 18 diligentissime salvere iubet.
5. novembris.
Tuus A. Bl.
[Adresse darunter:] Domino Heinricho Bullingero suo. Tiguri.