[1590]
Autograph a : St. Gallen Kantonsbibliothek (Vadiana), Ms 34 (VBS V), 237 (ohne Siegel) Zusammenfassende Übersetzung: Blarer BW II 94, Nr. 920
Bedauern und Trost zum Tod Margaretha Blarers, einer treuen Dienerin Gottes. Sendet ein Gedicht [Rudolf] Gwalthers zu ihrem Ableben mit der Bitte um Rücksendung, damit er es bei [Christoph]Froschauer drucken lassen kann. Zunahme der Pest während der Vollmondphase; in Straßburg erlag Jakob Bedrot der Seuche; in Zürich selbst sind noch alle Kirchendiener gesund, aber zwei Pfarrer auf dem Land starben. Grüße.
Gratiam et vitae innocentiam a domino.
Doleo ex animo, Ambrosi colendissime, fato abreptam esse tot egenis praecipuam in terris spem et omnis integritatis gemmam nobilem, germanam sororem tuam Margaritam. 1 Dominus, qui omnia iusto iuditio facit, consoletur et te et illos, qui revera maximum in ipsa collocarunt praesidium. Nimirum placuit mirifico omnis boni retributori deo b2 fidelissimam famulam suam ex huius carnis carcere liberare, imo ab impendentibus malis subducere, ne ista videre cogatur maximo cum dolore, quae super nos inducet propediem dominus propter ingratitudinem nostram et alia peccata ingentia et innumera. Gaudet illa nunc ineffabiliter et laudat benedictum in saecula saeculorum. Gaudeto ergo in domino cum illa luctuque posito ora: "Adveniat regnum tuum" [Mt 6, 10; Lk 11, 2].
Briefe_Vol_11_357 | arpa |
---|
Oravi Gvaltherum meum, multae eruditionis iuvenem, Zvinglii nostri generum, ut scriberet sanctissimae virgini epicedium. 3 Scripsit id, quod tibi exhibeo, sed ea lege, ut remittas; 4 nam apud Froschouerum in nostrum omnium gratiam excudi curabo. Amat familiam vestram iuvenis et cupit vobis inservire.
Quod praeterea scribam, non habeo, nisi quod hoc plenilunio recruduit apud nos pestis; non quod astris tribuam quicquam vel vitae vel mortis, sed quod deus, qui omnia operatur, tempore, astris et rebus quibuslibet pro sua voluntate utitur, quae semper iusta est ac bona. Audimus Argentorati et d. lacobum Bedrottum, egregium certe et pium virum, excessisse. 5 Dominus misereatur nostri. Recte alioqui valemus hodie omnes, qui servimus ecciesiae, nisi quod duo ex agro pastores c6 viri docti et boni, superioribus diebus peste extincti concesserunt ad dominum.
Fratrem 7 tuum, dominum meum colendissimum, diligenter salutabis, ita et charissimos Zviccios 8 , quos omnes consoletur et incolumes una tecum conservet dominus. Amen.
Tiguri, 10. decembris 1541.
Bullingerus, tuus totus.
[Ohne Adresse.]d