[1637]
Autograph: Zürich StA, E II 343a, 245 (Siegel) Ungedruckt
Weiß nicht, ob die schlechte Nachricht über Leo [Jud] wahr ist; bittet Bullinger, für die Gesundheit von Theodor [Bibliander]besorgt zu sein. Der neugewählte Basler Bürgermeister Hemmann Offenburg hat sich -jedenfalls in Kirchensachen -noch kaum profiliert. Angeblich sind die ersten eidgenössischen Söldner im Dienst des französischen [Königs Franz I.]gefallen; Myconius fürchtet Gottes Zorn über die Eidgenossenschaft und ruft zur Buße auf ohne Gehör zu finden. Der Franzose soll den Türken unglaubliche Summen gezahlt haben; sein Untergang wäre trotzdem zum Schaden Deutschlands. Die Eidgenossen werden erneut zur Türkenhilfe und zur Restitution Savoyens gedrängt. Myconius hat Johannes Hospinian wegen seiner Stellensuche an die Universität gewiesen und sich für ungeeignet erklärt, ihm bei der Brautwerbung zu helfen. Grüße.
De Leone 1 accepi, quae nollem 2 ; ignoro tamen, vera sint necne. Theodorum 3 aiunt iterum febricitare, quamobrem doleo. Debebat ille vir consiliis bonorum amicorum obsecundare 4 , ne ex his foret, de quibus commune dictum: "Qui non admittit consilia, ei non potest subveniri."5 Audio deinde, quod thermas sit petiturus; caveat, suaderem, nisi id faciat medicorum doctissimorum ac fidelissimorum consilio. Haec non dico, nisi quod de viro sum valde sollicitus; nam ei timeo. Quur autem ad te potius haec quam ad ipsum, facit authoritas apud eum tua; arbitror enim, quae tu consules a , ipsum recepturum. Quaeso te, ut servare, quantum in te est, hominem studeas.
Habemus et nos consulem novum designatum 6 , Hemmanum de Offenburg 7 . Si recipiet, expectabo, qualiter se gesturus sit. Nescio, si quid aliud praeter familiae nobilitas commendarit. Vir est in negociis mundi prudens et haud segnis. In rebus dei hactenus non multum laudis tulit, quamvis erga
Briefe_Vol_12_098 | arpa |
---|
parochos ruris, qui eius imperio subfuerunt b , mirabiliter humanum indicarit animum, at parum efficaciter. Dominus ei det gratiam.
Venit nuncium heri ad nos primos, qui ex nobis ad Gallum 8 procurrerunt, ad unum caesos. Tu dic, si quid habes veri, cum primum poteris. Videor mihi videre consilium dei: Helvetiam satis gloriosam extitisse, imo satis durasse. Equidem clamo, ut populus ad poenitentiam se convertat, sed frustra. Doleo nec habeo hic condolentem, adeo mentes hominum sine auribus sunt. Bene cum illis agetur, qui norunt deum, quicquid accidat sive bonum sive malum. Orabimus, ut cognitionem sui in nobis adaugeat.
Mercator 9 quidam famosus divulgavit auri tantum in Turcas expensum a Gallo, ut, si dicas, nemo sit crediturus. 10 Et hoc est eum esse regem christianissimum 11 ! Miraculi loco apud me est, quod dominus tanto tempore permittit illum contra se furere, quamvis sciam finem non diutius mansurum. Mallem interea tamen bonum esse quam perire, atque id propter regnum eius; nam hoc durante manebit libertas Germaniae, eo perdito et libertas haec perdita est. Sic sunt adfectus hominis etc.
Evocamur, audio, iterum contra Turcam 12 . Repetitur a duce Sabaudia 13 ; minae sunt, nisi ubique obtemperemus. Aliquid fiet tandem.
Tandem Io[annes] Hospinianus venit et conditionem quaerit, quae tamen non est. Equidem propterea dimisi ad academicos; si abiit, nescio. 14 Petiit dein, ut adsim in sponsalibus, quae res tam est a me aliena, quam quod est maxime. Quocirca non erat, quod responderem, nisi me esse ad eiusmodi negocia ineptissimum; melius igitur esse, ut absim quam adsim, ne noceam, cum prodesse non possim. Iniquius, audio, tulit recusationem hanc; verum scio, si sciret, quam egerim ex animo, succensere non posset. Expecto, quid sit futurum.
Briefe_Vol_12_099 | arpa |
---|
Vale in Christo cum tuis omnibus, cum Theodoro, Pellicano, Gaspare 15 , aliis.
Basileae, raptim, 20. iunii anno 1542.
Os. Myconius
tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero theologo, in domino suo. Z[ür]ich c .