[1814]
Autograph: Zürich StA, E II 362, 48 (Siegelspur) Ungedruckt
Den vielen falschen Meinungen zum Verhältnis zwischen Essen des Leibes Christi und Glauben schiebt Bullinger in seinem Johanneskommentar einen Riegel vor; die kleine Schar der Gläubigen ist den Zürcher Theologen dankbar für ihre Arbeit. [In der Berner Kirche] drängen Neuerer auf die Einführung der Exkommunikation; während französischsprachige Pfarrer hoffen, durch strengere Disziplin dem Evangelium zu besserer Annahme zu verhelfen, möchten deutschsprachige Theologen auf diese Weise ihre eigenwilligen Lehren durchsetzen; eine solche unzeitgemäße Maßnahme könnte die Sache des Evangeliums gefährden. Über die Beratungen in Neuenburg [betreffend die Haltung der Pfarrer von Mömpelgard zur neuen lutherischen Kirchenordnung] wird Kaspar [Megander] berichten; Ritter bittet um Rat.
Gracia et pax a deo etc.
Gracias ago deo meo, qui per te desiderium meum, quod me multo tempore a sollicitum reddidit, affatim complevit. Cupiebam enim simplicem et claram expositionem de manducatione carnis Christi, siquidem in ea sacram anchoram 1 sitam esse arbitratus sum, qua, quicquid controversie est in eucharistie negotio, dilui possit et omnibus erroribus iter praecludi. Multi quidem sunt, qui strenue docent spiritualem esse manducationem, sed neque hanc allegoriam aperiunt, licet sibi videantur interpretes esse fidelissimi, multi, qui dicunt per fidem edi Christi corpus etc., sed quid sit edere, nemo docet. Alius dicit edere non esse solum credere, sed vim spiritus sancti in sese recipere, quasi vero fides aliud sit quam vis spiritus sancti; alius dicit edere fructum esse fidei, quem edendo assequimur, quasi fides, qua editur Christi corpus, sine fructu esse possit, quum tamen Christus de fide justificante loquatur apertissime eundem fructum fidei quem[!] manducationi attribuens b ': "Qui credit etc., habet vitam eternam."12 "Qui manducat etc., habet vitam eternam."3 Timent autem nasutuli 4 , quod Christus minime timuit, fidem mortuam sibi imaginaturos homines c . Haud dissimilis timor papistarum, qui verentur soli fidei iusticiam tribuere. Tu vero in istis postremis commentariis tuis, quae in Ioannem meditatus es, 5 tam clare, tam simpliciter et solide omnia tradidisti, 6 ut pium et veritatis studiosum nichil caelatum d
Briefe_Vol_13-322 | arpa |
---|
sit, imitatus in hoc praeceptorem omnium Christum candidissime. Igitur non te deterreat fastus et contemptus quorundam superciliosorum, qui de nullo sincere iudicant, qui se non simiam illorum praestat, quum tamen et facta et dicta illorum nonnunquam tam impura sint, ut citra periculum sequi non possint. Perge igitur, ut cepisti, alacriter; sunt enim, qui vocem pastoris sui in te Christi audiunt et agnoscunt sibique de labore tuo et fratrum tuorum, qui Tiguri agunt, gratulantur, quorum beneficio ecclesia Christi maximam partem sincerioris doctrine recepit. Esto, quod maior pars antichristum adoret et Christum in suo pusillo grege derideat; sunt tamen eruntque perpetuo attendentes promissioni, quam Christus dedit: "Noli timere, pusille grex. Complacuit enim patri vestro vobis dare regnum" [Lk 12, 32].
Nos hic multa patimur a spiritu novatore, qui multos ex fratribus corripuit tam Gallis quam Germanis, 7 ut pro excommunicatione superinducenda anxie laborent, non singuli eadem ratione ducti, sed longe diversissima; nam Galli, qui in provintia Sabaudie agunt, 8 videntes evangelium a suis segnius recipi, putant eos compellendos censura ecclesiastica, quum tamen ea non omnino careant; habent enim formam aliquam in consistoriis, quam ne multe celeberrime ecclesie habent et e quae multis est tam onerosa, ut mallent iugum istud excussum a cervicibus, neque non viam assidue querunt f , qua liceret semel liberari. Imprudentissimum sane consilium cogitare g de graviori disciplina, quum vix prior in officio retineri possit, sicque totum edificium in periculum ponere h . Germani vero magis correpti videntes suas novitates nolle recipi 9 putant per excommunicationem expeditum habere iter, quo tandem voti compotes fieri possint; nam si quis illorum neniis non subscribat, statim per excommunicationem compelli possit. O quam stulta et perniciosa consilia hec sunt, et quamvis frustra se macerant miseri, dolendum tamen quod i — relictis multo gravioribus et quae ad pietatem complantandam plus momenti haberent - hisce inanibus et nostro tempore impossibilibus sese excruciant multorum animos a veritate abalienantes et in extremum discrimen totum negotium evangelicum ponentes. Dominus misereatur nostri et ecclesie sue.
Briefe_Vol_13-323 | arpa |
---|
Cetera, quae hiis diebus transacta sunt Neocomi, 10 intelliges a Gaspero 11 nostro. Vale et consilium da, quid in hiis rebus mihi agendum sit.
Ex Berna, 13. novembris 1543.
Erasmus Ritter,
ex animo tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Pietate et doctrina clarissimo viro Heinrycho Bullingero, Tigurine ecclesie antistiti fidelissimo, in Christo plurimum observando.