|
briefe_vol_14_327 | arpa |
---|
Gratiam et pacem a domino.
Quod in literis 1 M. Gervasio 2 , ecclesiae nostrae cum pio tum docto episcopo, a michi tibi viso dormitanti aurem vellicaris, Bullingere doctissime, iucundum fuit ac gratum. Hinc enim, te non solum mei homuncionis memorem, sed et de salute, tum incolumitate mea perpetuo sollicitum esse, colligam, oportet. Quem pium, amicum planeque christianum in me ac, ut video et audio, in omnes Verae pietatis studiosos adfectum deus optimus maximus rernuneret nobisque conservet.
Quod autem tam altum stertisse prorsusque iuxta proverbium Endymaeonis somnium dormiisse 3 tibi visus sum vel totus e vivis sublatus, qui ne greek quidem 4 iam annis aliquot vel scripserim vel dixerim, 5 nolo credas, Bullingere humanissime, tui oblivione, ignavia aut negligentia aliove sinistro animi adfectu factum et commissum, quam quod in publica studiosorum sacrarum literarum commoda peccare noluerim, meis scilicet inamoenis naeniis musam b tuam piam, castam suavissimamque interrumpere aut obturbare, laborem ac cursum tuum sanctum ac in purganda, instauranda, ornanda et sanctificanda ecclesia Christi foelicissimum vel minimo remorari. Ad quam instauratam per suos, quos c misit verus Cyrus 6 , Esdras et Nehemias 7 , duces ac architectones prudentissimos fortissirnosque, ecclesiam relicta Babilone papistici lustri me contuli gaudens, exultans sanctumque pasca cum reducibus fidelibus in renovata ecclesia celebrans, 8 deo cunctipotenti, ductori et protectori gratias agens, qui me e densissimis tum periculosissimisque tenebris extractum 9 manu forti 10 dextera sua in lucem ecclesiae suae instauratae adduxerit. In qua nunc sedeo ad pedes Christi evangelizantis 11 , hoc est omnium Christi spiritu docentium ad pedes discipulus tacitus, admirabundus adeoque stupens super hoc dono spiritus, quo illustratos ac inflammatos videmus, audimus sentimusque viros apostolicos variis linguis calamo et ore magnalia dei 12 eloqui ebuccinareque. 236 || Inter quos et te, Bullingere, vocatum
briefe_vol_14_328 | arpa |
---|
Erras itaque, mi Bullingere, cum arbitraris Barptholomaeum tuum aut dormitare aut in tui amore observantiaque languescere. Esto sane, ut rusticus stridulusque hic calamus cessarit conquieveritque; animus autem meus in te fide, studio et dilectione tui ardens cessare qui potuerit, quum nullus transierit sine linea dies 16 in tuis sanctis lucubrationibus? Quotiescunque enim locus occurrit difficilis vel ordine interturbatiore vel sensu abstrusiore aut dictionis insolentia interpretumve diversitate aut oscitantia, hic semper occurrit, quod divus Cyprianus de Tertulliano suo dixisse fertur: "Da magistrum." 17 Qua enim dexteritate tum foelicitate nobis Paulinas exposueris epistolas cum canonicis, 18 nunc evangeliographos duos, 19 testantur pii et verae pietatis studiosi quique, qui etiam suis ad me datis ex intimis abditissimisque Alpium nostrarum recessibus literis 20 testantur. Testatur omnis Christi ecclesia, cuius nomine tibi, longe omnium meritissime, egit gratias Philippus noster Melanchthon, 21 id quod tu nostro scripsisti Gervasio 22 . Id quod tanto animi gaudio accepimus, ut effari digne nequeam idque non unam ob caussam, quas conicere tibi haud difficile fuerit, Bullingere prudentissime.
briefe_vol_14_329 | arpa |
---|
|| Scio e , cogitabis nunc: "Non Barptholomaeo dormitanti aurem vellicavi, sed plane cicadam obstreperam, 25 raucissimum inamoenumque animalculum, ala imprudens corripui 26 vel potius crabrones suscitavi f 27 miser." Sed bono animo esto; nam desinam uno hoc adiecto: Ubicunque terrarum vel pelago iactetur immani Barptholomaeus, utcunque cesset, dormitet adeoque in utramvis dormiat aurem 28 , tui memor erit, tibi omnia fausta precabitur tuamque salutem adsiduis domino commendabit precibus. Ita enim meretur tuus pius in ecclesiam Christi restituendam adfectus et ardor. Tum omnes studiosi g ad unum Christum magistrum, ut audiatur solus, adducantur. In quo sincero et pio adfectu animo constanti et infracto contra minitantes procellas ille te nobis et sue ecclesiae tueatur et conservet aeternum.
In hoc vale et vive, mi preceptor, et me ut tuum discipulum etiam tacentem ac mutum agnosce et, ut hactenus constanter fecisti, ama. Sanctae tuae domui, immo toti ecclesiae Tigurinae aeternam precor salutem in domino; cuius me commendo precibus.
Ex Worringa agri Memmingensis, pridie iduum augusti anno etc. 44.
Tuus fidelis discipulus
Barptholomaeus Bertlin,
ecclesiae Christi minister
in verbo ad Worringam.
Parce rudi et inpolito calamo tum erroribus. Catarrum fero infestissimum per hos caniculae dies, nec dum ullum possum sperare iudice medico finem, donec illis preteritis. Purgatione, phlebothomi 29 et nescio quibus potionibus, cataputiis 30 tum puto morte huic medebor. Sed valeant tyranni medici, et
briefe_vol_14_330 | arpa |
---|
[Adresse auf der Rückseite:] D. Heinricho Bullingero, ecclesiae Tigurinae episcopo vigilantissimo, suo in domino maiori.