[167]
Autograph: Zürich StA, E II 336, 20. Siegelspur. -Ungedruckt
Bedankt sich für Bullingers Empfehlung an einen Gelehrten.
Cum nuper a te discederem 3 , literis te meis inviserem mandabas. Quod equidem aggredi vix essern ausus, ut scilicet literis frivolis atque ineptis te, virum tam praestantem, alloquerer, nisi 4 res ipsa et benefitium tuum excellens monuerit, qui me viro tanto, deum immortalem, quam felici ingenio, quanta facundia, quanta linguarum disciplinarumque omnium scientia a a praedito b comisisti atque diligentissime commendasti. Unde spero, deo optimo maximo auxiliante, non mediocrem consecuturum doctrinam. Tantum enim studium in docendo adhibet, ut verbis consequi nequeam. De quo memorare tibi multa possem, ni me inde negotia literaria, quibus sum undique involutus, abstraherent. Meum tamen erit, quod referre nequeo, perpetuo meminisse, neque tui unquam me capiet oblivio. Verum utinam eam mihi facultatem aliquando concedat deus, ut possim hunc animum tui ardentissimum re potius quam verbis declarare.
Vale meque tibi semper quam commendatissimum habeas.
Datum Basileae, anno etc. 1533
Melchior Virbius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Et pietate et eruditione viro praeclaro d. Heinricho Bullingero, patrono suo observando.