[175]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 1f. Siegelspur. -Ungedruckt
Wünscht Nachrichten aus Zürich, von wo er Schlechtes gehört hat. In Konstanz wurde ein neuer Bürgermeister, [Hans Wellenberg], gewählt. Schickt geheime Dokumente, von denen nur Bullinger und Pellikan Kenntnis haben sollen. Nachrichten aus dem Reich. Konrad Zwick schickt geschenkweise einen Psalter.
Salus et pax Christi.
Quo in statu sint res vestrae, velim uno saltem verbo hoc nuntio 1 ad me perscribas. Sunt enim, qui tristia dicant de republica vestra 2 . De nostra per gratiam dei omnia salva sunt. Electus est nobis exoptatissimus consul 3 , quem speramus omnes manus adhibiturum in omnibus gloriam dei spectantibus. Populus nunquam fuit tam concors et verbo dei addictus, etiamsi de hostibus recipias.
Mitto ad te, quae nuper in singulis tribubus 4 perlecta sunt 5 , senatus autoritate. Sed vide, ne quis resciscat te uno et Pellicano, patre meo 6 , excepto. Intelligetis hinc et constantiam et concordiam nostram, quam omnipotens confirmet et diuturnam faciat spiritu suo. Amen. Habeo, qui clam descripserunt hoc senatus consultum. Itaque fidei tuae concreditum volo, idque ea lege, ut per hunc tabellionem remittas.
Multi nobilium, ut vocant, Uberlingae congregati sunt 7 . Quid agunt nescio, sed suspicor tumultuantes adversus dominum et Christum eius. Caesar illis non satisfecit. Nunc proximum est, ut alio confugiant, modo non ad deum.
Scribitur 8 ad me Nürenbergenses elevationem panis dominici abrogasse aeditoque libro contestari abominationem esse hunc morem 9 . Certe universae ecclesiae applaudendum est Christum tam strenuos suae caenae habere patronos.
Ambrosius 10 noster non potest sese extricare Ysne 11 , ut tandem redeat ad nos. Ego
Briefe_Vol_03_0039 | arpa |
---|
interim anxie premor super vires meas, siquidem non sum neque eius ||2 ingenii neque diligentiae, qui a huic muneri possim facere satis b . Ergo ora dominum pro me semper cum charissimo patre meo Pellicano.
Frater meus 12 , qui te unice amat, psalterium 13 tibi dono mittit iussitque innumeras salutes tibi adscribere. Vale cum tota domo tua. Valeat et tota domus Pellicani, Leonis 14 , Corolstadii [!], Theodori 15 , Steyneri et bonorum omnium.
13. ianuarii 1533, Constantiae.
Tuus Io. Zwick.
[Adresse darunter:] Vere docto et pio verbi dei ministro Hainrico Bullingero, pastori ecclesiae Tigurinae, fratri imprimis observando.