[177]
Autograph: Zürich StA, E II 347, 36 und 35. Siegelspur
Regest: Capito, Corr. 166, Nr. 497
Weist auf Bucers Brief [Nr. 176]hin. Will selbst im gleichen Sinn an Röist gelangen. Straßburg ist zur
Hilfe bereit. Capito mahnt aber, Zürich solle sich anders verhalten als früher gegenüber Philipp vonBriefe_Vol_03_0047 arpa
Hessen. Rügt Zürichs ablehnende Haltung gegenüber den reformierten Orten. Empfiehlt, ein Hilfsgesuch
direkt an die politischen Instanzen Straßburgs zu richten, ohne die Pfarrerschaft hineinzuziehen,
und dies möglichst geheim mit Rücksicht auf den Waffenstillstand mit dem Kaiser. Die Freundschaft mit
Bern und Basel muß wiederhergestellt werden.
Gratiam et pacem.
Buceri literas 1 accurate expendas; libere monet, quorum meminisse oportet. Eadem ego ad Roystium consulem 2 sic temperata, ut praelegi queant questoribus. Caeterum spem factam per nos de nihilo non esse scias. Deinde scias magistratum vestrum, si per se aget, ea obtenturum omnia, quae tu ad nos enumerasti 3 . Sed per nos eam spem factam ne evulgetur. Nolunt enim explorati nobis videri b . Nihil auxilia vestra segniora reddit, quam quod summis amicis videtur vos deploratiores, quam qui oblata admittatis. Quid obtulit Hessus, quid pro vobis admolitus est, quam frigide, ne dicam propemodum contumeliose exceptus est 4 ! Alia omnino ratio agendi est, si consilium superest asserendi se suaque in tutum. Recognosce tecum, quid coram ego 5 , qua libertate, et videbis facile cordi esse nobis vestram salutem. Accipe iam, quae in tuis literis desideremus. Haec verba exempta velim, cuiusmodi in posterum omittas: «Ich schrib zu tütsch, das irs mogen den frommen, christlichen heren, so üch vorhin 6 zu schriben ermanet 7 , zeigen.» Nam videri nolunt huius quicquam nobiscum contulisse. Adeo occulte et sublatenter rem gerunt. Caeterum praestaret talium epistolarum tractationem totam veluti natam vobis esse citra ullam admonitionem te tuosque omnia summa expectare de nobis eoque libere et simpliciter rerum vestrarum conditionem ad nos perscribere, quo boni viri per nos earum participes fiant adiecta petitione praesidii adversus impiam vim hostium. Nam quicquid tanquam ex fiducia amica geritur, animos nunc conciliat. Haec de literis tuis.
De causa ipsa reliqua addam. Assidua admonitione privata praemunire adversus pericula tuos deberes, maxime patientia, tutissimo propugnaculo. Iam alii se vobis coniungere volunt. Vos eorum consultationem ne audire [!]sustinetis 8 , deinde descenditis ad rixas et obiurgationem acrem cum amicis coram irruentibus hostibus 9 . Sic preparatur ad regnum aditus Quinquepagicis. Carptim enim fide Christi in vobis expugnata vos ditione nudabunt. Nam si ceperitis relabi in errores papisticos, nihil contemptius erit quam vos vestris popularibus, nec Urso 10 sua possessio integra relinquetur. Quae neglectae dilectionis christianae 35 || iusta ultio erit. Tandem predones misere diripientur. Atqui meliora ominor: Primum, quia procellas istas excipere mascule meditamini; deinde, quod flagellum commeritos agnoscitis; postremo, quod
Briefe_Vol_03_0048 | arpa |
---|
hostium furor augescit. Oppressos enim deus adversus crudelem violentiam libenter assent. Caeterum exile est, quod petis, nimirum ut scribamus, qua nos spe de nostris sumus. Illud magni erit momenti, si per literas apposite scriptas auxilia magistratus vester a nostris rogarit, nisi existimas nos id agere debere. At non licet, neque omnino reciperetur. Suspicio fieret concionatores literis inanibus colludere, nihil huius meditari magistratum vestrum. Nam oblata auxilia 11 toties contumeliose contempserunt, ut nunc animum adiuvandi publice multi deposuerint, quia res esse deploratiores putant, quam quod auxilia admittere possitis.
Principes et civitates nostrae pacem habent a cesare 12 . Phas eis non est publica prae se ferre studia adiuvandi illius hostes. Nam pro hostibus vos habent cesareani. Quod si non dubitaretis petere, certum est nobis, petita ferretis, modo verisimile fieret, serio petere et prudentia quadam circumspicere, ne quid praesidii temere reieceritis. Quare duo sunt, quae vobis conanda: Alterum, ut multa humanitate foederatas respublicas vobis devinciatis dissimulata superioris anni infelicitate, alterum, ut nos exteros auxilia rogetis cum accurata narratione, quid adversarii moliantur, quae vobis voluntas repugnandi, quo sitis in religione animo, quanta expectatione erga nos, imo caput causae integrum nobis videbitur, si tui scribere sustinebunt se cum vicinis Bernatibus et Basiliensibus redintegraturos amicitiam pro viribus nec illos plane invitos occurrere. Vigilandum vobis, mi Bullingere, sed in timore domini. Olim emerget in lucem veritas vel invitis hostibus. Tantum oro dominum, ne publicum verbi ministerium adimat.
Vale.
14. ianuarii anno 1533.
Tuus V. Capito.
[Adresse am linken Rand:] Henrico Bullingero, concionatori Tigurino, sibi in domino observando.