|
Briefe_Vol_15_456 | arpa |
---|
Gratia tibi multiplicetur 3 per dominum nostrum Iesum Christum.
Cum ingentes tibi debeam gratias, optime Bullingere, nec tamen sit, unde referam, omittere non potui, quin gratitudinem meam vel hisce saltem literulis declararem, quo et tu intelligeres tuo te merito non ab omnibus privari, et ego, quod maxime cupio, futurm inter nos familiaritati viam aliquam pararem atque simul, quod nunc habeo, tibi exhiberem. Tuis enim lucubrationibus, iis precipue, quae in omnes epistolas apostolicas sunt aeditae 4 deinde autem et alus valde sum in Christo delectatus. Quantum autem iisdem etiam sim adiutus et aedificatus, non dicam, ne quid mihi vel arrogare vel tuam operam commendando supernae gratia derogare videar. Sed utcunque sit, est, quod tibi debeam et pro quo ago nunc gratias, quas iam diu habeo et posthac etiam habiturus sum. Porro, quum non dubitem, quin b ad gratificandum cuilibet in Christo domino privatim etiam sis paratissimus, contentus ego communem omnium christianorum necessitudinem mihi tecum intercedere, verborum lenocinia, quibus homines conciliandi sunt et exorandi, nihil moror, nihil curo, sed ut a fratre peto fraterne, ne graveris, si per iusta sanctaque tua negotia liceat, mihi paucissimis saltem rescribas et exponas, quidnam in enarrationibus evangelii Matthaei 5 quem librum mihi hactenus non contigit perlustrare, super capitulum ultimum 6 scripseris aut volueris de re sacramentaria.
Briefe_Vol_15_457 | arpa |
---|
Nam post aliquot alios magnus et preclarus quidam Suevici evangelista 7 qui me tibi tuisque omnibus multum favere et tribuere non ignorabat, ante biennium fere tua authoritate labefactare me volebat in sententia c sacramentaria, quasi et tu nunc aliud quam olim de cena domini sentires adeoque Lutteri sententie, illi maxime, que nunc concordia nomen 8 obtinuit, quam proxime accederes. Mitto etiam hic dictæ concordia descriptionem 9 — si modo vera est, quia in Moravia nuper tandem legere eam contigit et describere , 10 , qui antehac certam eius nec descriptionem nec expositionem nancisci potui. Nam et preterea quidam 11 eorum, quorum nomina 12 ||340 isti concordia sunt subscripta, ante annos 4 mihi narravit Helvetiis exemplum ahiquod conscriptae concordiae fuisse ab authoribus exhibitum illosque respondisse per literas de concordia hac gaudere sese eamque sibi probari. Quod num ita se habeat, quamvis de istius pii et optimi viri d13 fide non libenter dubito, et num hoc presens verum istius promulgate sententie sit exemplum, ex te etiam discere velim.
De banne Calvino, cuius Institutionem, ut anno 43. est edita, 14 habeo, cuiusque cum capita aliquot tum vero de sacramentis, de baptismo, de cena domini non obiter nec oscitanter legi, est etiam, quod scribam et queram, nempe esse tum in Suevia tum in Moravia, qui fortiter a partibus vestris, aut ut venus dicam, orthodoxorum stare videri volunt, interim tamen spiritum etiam Calvini de coena pronunciantem omnino probant nec deprehendere volunt id, quod 15 mihi aperte inficiandum esse videtur. Tu, quid velim, opinor, intelligis. Ego certe non credo te unquam capitulum Ioannis 6. ita interpretaturum aut ita de vera, substantiahi seu essentiali corporis Christi manducatione traditurum, ut solet Calvinus. Ut igitur tui de Calvino, viro alias magno, hac in re iudicii certior fiam et ne frustra tuam authoritatem alus opponam, sed potius tui iudicii testimonium habeam, tu queso pauca quedam hac etiam de re rescribe.
Briefe_Vol_15_458 | arpa |
---|
Sunt et alia, que tum meo tum aliorum nomine a te flagitabit meus ille tabellarius 16 In ea etiam re non gravaberis, spero, vel ipse ecclesiæ Christi inservire vel alios fratrum ad eiusmodi opus hortari.
Vale in Christo domino, qui dona in te sua clementer custodiat et augeat, et huic me omnesque, qui me audiunt, per orationem commenda, hanc meam ad te scribendi audatiam boni consulens nec quicquam mali suspicans. Collegas tuos omnes, viros et pietate et eruditione illustrissimos fratresque dilectos et observabiles quam officiosissime mihi in Christo saluta meque illis commenda.
Concordia exemplum remitte; ut enim nunc plura ad te dare, ita nec hoc exscribere vacavit. Iterum vale.
Znaim, 18. augusti anno etc. 45.
Raptim.
Leonhartus Söerinus,
ibidem ecclesiastes.
[Ohne Adresse.]