|
Briefe_Vol_03_0130 | arpa |
---|
Gratia Christi tecum.
Reddidit nobis literas tuas 1 typographus vester 2 , clarissime Bullingere, quae non credas quanto gaudio nos perfuderint, quando rescire hactenus non licuit, ecquid Bucerus ille noster, syncaerum et dei amantissimum pectus, apud vos promoverit 3 . Conatum certe ex ipso iam prius didiceramus. Agimus igitur gratias per communem servatorem coelesti patri, qui praesens vobis numen adfuit, ut gliscens nonnihil discordia in tam dignam viris bonis et christianis concordiam, idque tempestiviter, desineret 4 , ac obnixe precamur, ut ingens hoc bonum fovere perpetuumque esse velit. Quod ad loquendi formulas adtinet, non admodum refert, quibus utamini, modo de re ipsa et summa negotii conveniat. Facile permittenda in istius modi sua cuique ecclesiae libertas, cum sint alia aliis commodiora. Quatenus vero Lutherus huic sententiae subscribat, ipse quoque nondum satis perspicio, nisi quod ea, quae iam in rationem fidei fratrum Bohemiae praefatus est 5 , omnino modesta et nobis proxime accedere videntur, praesertim cum is libellus, quod scis, ante sesquiannum editus 6 , puto, nostris quoque cum in aliis multis, tum vero praecipue in caenae dominicae explicatione perplaceat. Mirarer profecto, quo consilio nunc primum libellum hunc aedendum curasset, quem iam dudum aeditum ignorare non potuit, nisi quod existimat, id quod res est, se minore offensaculo suarum ecclesiarum pedem referre posse, si Bohemorum sententiam probet, quam si nobiscum, quos adeo praeter ius et decorum parum christianice apud omnes fere traduxit et proscidit, aperte iam in gratiam redeat, et dabimus hoc homini alias tam multis nominibus de Christi ecclesiis bene merito. Tu mihi vicissim, quid istic de hac praefatione sentiatis, indica.
Conventa inter vos et Quinquepagicos 7 subobscura mihi videntur, vereorque plurimum, ne praeiudicio vestris alicubi futura sint. Dominus firmam esse velit hanc qualemqualem pacem.
Quae nostri cum episcopo 8 et huius complicio hisce diebus per constitutos utrinque
Briefe_Vol_03_0131 | arpa |
---|
Saluta Pellicanum, Leonem 10 , Theodorum 11 , Carlostadium cum caeteris. Salutant te et illos Zuiccius 12 cum suo pariter et meo germanis fratribus 13 ac caeteris. Commendate nos Christo, in quo bene vale.
Constantiae, 23. maii 1533.
Tuus Ambrosius Blaurerus.
[Adresse auf der Rückseite:] Ornatissimo viro domino Heinrycho Bullingero, Tiguricensis ecclesiae antistiti vigilantissimo, observando fratri in Christo.