[233]
Autograph: Zürich StA, E II 360, 3. Siegelspur. -Ungedruckt
In Bullingers letztem Brief erfreuten ihn vor allem zwei gute Nachrichten: 1. daß er Bullingers Scholien zu den Evangelien für eine Zeitlang zum Gebrauch erhalten wird -Megander und sein Gehilfe sollen sie mitbringen, jedoch versiegelt, damit der Inhalt unerkannt bleibt; und 2. daß er mit Bullingers baldigem Besuch rechnen kann, wie das auch von Matthäus [Hiltbrand]bestätigt wurde. Zur Besprechung der reformierten Orte über die Vereinheitlichung der Ehegesetzgebung wurde von Bern außer Megander auch Crispin Fischer nach Zürich verordnet; man hofft; daß aus Basel Myconius und aus St. Gallen Vadian daran teilnehmen werden. Franz [Kolb]ist zur Badekur verreist; seine Freundschaft zu Haller hat sich abgekühlt. Grüße. Bullinger soll in Bern unbedingt bei Haller wohnen.
Gratiam et pacem a domino.
Duo sunt potissimum, charissime Heinrice, quae me postremis tuis literis 1 exhilararunt tuique me iamdudum certum nunc certiorem reddiderunt: Primum, quod evangelistarium 2 tuum tam amice, sed certo nuncio polliceris, immo et offers. Certum itaque habes nuncium, Megandrum et famulum 3 eius, modo et illi nesciant, quid advehant. Obsignetur liber, si fieri potest, tuo sigillo. Non minus enim latere volo apud me tuas in sacris cogitationes quam intima cordis mei secreta. Commisi utrique et in hunc usum manticam curavi coriaceam, ut commode, quod dederis, advehant. Obsecro igitur, ne me hoc ingenti gaudio prives. Novi, quantum mihi hac parte gratificeris, nec plures esse credo, quibus id permitteres. Terminum praefige revocationis. Ego solem et oleum impendam 4 , ut singula videam. Nam hoc uni et soli deo debeo, qui per te, organum suum prae omnibus aliis, in multis verbi sui reddit me intelligentiorem.
Alterum, quod mones, ne desperem de adventu tuo ad nos 5 . Adfuturus enim sis, cum minime putarim. O me faelicem terque quaterque beatum, dum vel semel tuo liceret uti, non dico saturari, quod fieri non posse credam, colloquio. Ex ore tuo idem pollicitus est Matheus noster ex Bruga 6 , cui tametsi non auderem diffidere, nolebam tamen prorsus credere et tunc quoque diffidere cessabo, cum dextram tuae iunxero.
Mittit senatus noster virum cordatissimum iam iam, antequam tuas literas acciperem, amandatum, Crispinum Vischer a . Is faciet, quicquid visum fuerit. Speramus et
Briefe_Vol_03_0141 | arpa |
---|
Miconium ad vos venturum, immo et Vadianum 7 . Utinam in casibus matrimonialibus idem ritus eedemque leges servari possent in civitatibus nostris 8 . Multa et mirabilia discimus quottidie experientia, quae Megander facillime vobiscum conferet, cum sit non minima pars iudicii nostri censorii. Adfert, quae nos contulimus, adfert leges Basilienses, Argentinenses, Constantienses, Ulmenses, Eslingenses, ut ex iis omnibus, quod patriae nostrae profuturum credideritis, congeratis.
Solus nunc domi sum. Franciscus 9 balneatur. Arctior nunc est nostra familiaritas, quam olim fuerit. Pudet et penitet me nos ita affectibus adobrui. Pudet et te quoque meis turbasse toties. Sed facile condonabis, cum me hominem scias.
Pellicanum salutabis. Insta, ne caeptum opus 10 deserat, sed pergat ea faelicitate qua hactenus. Salutabis alios omnes, Leonem 11 , Carolstadium, Theodorum 12 . Mitte et scribe, quae summo desiderio expecto. Reliqua omnia Megander. Nob, quod cuiquam mortalium praeterquam comiti tuum ad nos reveles adventum. Nosti nimirum domum meam 13 , quam inhabitavi olim tempore disputationis nostrae 14 . Ad quam ubi non recta diverteris, me non parum offendes. Nec ad Symlerum 15 nec in tabernam concedas: Sim ego hospes tuus. Quomodo se apud vos habuerit Megander, scribito.
8. iunii anno 33.
Tuum minimum nummisma 16 .
Puellum Madianum 17 habe commendatum.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, fratri suo charissimo.