[234]
Autograph: Zürich StA, E II 336, 128. Siegel. -Ungedruckt
Bullingers Wunsch gemäß verhandelte Myconius mit Baslern und Bernern. Seine Vorschläge zur Ehefrage:
1. Mehr Vorsicht bei Eheschließungen, 2. stärkere Annäherung an das alttestamentliche Gesetz
über den Ehebruch, 3. das Gesetz über die ohne vertrauenswürdigen Zeugen geschlossenen Ehen sollte
geschützt werden. Bartolomeo Fonzio in Lebensgefahr. Pellikans Krankheit, Frage nach seinem Zustand.
Grüße.Briefe_Vol_03_0142 arpa
S. Quae nuperrime commisisti 1 , prosequutus sum, meo quidem videre diligenter et apud nostros et apud Bernenses. Utinam deus largiatur aliquando, ut tranquillioribus esse liceat.
In negocio matrimoniali 2 non in postremis consyderanda mihi videntur haec duo: Prius, quia vinculum coniugatorum est indissolubile, cavendum, ne facile quoque vinculum istud iniiciatur. Vides, ut causae coniugiorum nunquam fere sint, quales esse debebant. Respicit hic carnem, ille divitias, alius quidpiam aliud, nemo autem prolis propagationem et vitam deo dignam. Quod si fieret, an putas facile exoritura dissidia atque adulteria? Alterum, si propius in adulterio puniendo accederetur ad poenam dei 3 . Prudentior fuit omnino, quam ut hic statuerit aliquid quam pro re crudelius. Unum adiiciam adhuc: ne puellae petulantiores sint, defendatur diligentius lex de matrimonio inito sine testibus probatis. Equidem leges multas esse bonas video a , sed tardiores, qui debebant exequi. Haec non dico, ut docere velim, sed indicare, quid mihi privatim videatur.
Praeterea venerunt hisce diebus ex Argentorato literae 4 docentes Venetum illum 5 admodum laborare ex ruptura periculumque esse de vita. Orandum itaque deum, ut vitam illi proferat in laudem ipsius. Haec tibi tuisque, ut mentionem in precibus vestris pariter habeatis pro homine pio et docto. Audivimus item de Pellicani morbo 6 plus satis gravi. Per deum quaeso significes, ut valeat. Crucior enim ob tanti viri valetudinem non mediocriter.
Vale, valeantque Utingerus, Leo 7 , Theodorus 8 omnes. ,
Basileae, octava iunii anno 1533.
Os. Myconius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Doctissimo piissimoque d. Henricho Bullingero, fratri in domino percolendo. Zürich.