[236]
Autograph: Zürich StA, E II 342, 21. Siegelspur. -Gedruckt: Vadian BW V 123f
[Franziskus]Studer wird berichten, was in Zürich verhandelt wurde. Bullinger hofft, daß die St. Galler nicht fernbleiben. Er erwartet das Manuskript von Vadians «Epitome». Vadians gefährliche Lage schmerzt ihn. Er erbittet Bucers Schrift über den Kirchenbann.
Gratiam et pacem.
Commendasti, vir doctissime, Studerum 1 senatorem, neque quicquam de homine dixisti tam magnum, nos maius in illo admirati sumus. Utinam nobis aliquot similes illi forent. Quid actum sit 2 , ipse exponet, quid sperandum, similiter dicet. Annitere,
Briefe_Vol_03_0144 | arpa |
---|
ne tui in hac quadriga 3 nobis desint. Non omnino de concordia sarcienda 4 despero. At anxie Epitomen 5 expecto. In ea si quid reviseris, ad Baptistae festum 6 mittas oro mox illud quoque missurus, quod iam per occupationes ad Ioannis usque adornare non potuisti. Imprimis autem indica, quot credas fore quaterniones.
De periculo et insidiis tibi structis 7 maxime doleo, at te laetum et cautum esse iubeo. Dabit deus his quoque finem.
Vive et vale.
13. iunii 1533.
Hein. tuus.
Audio Bucerum quaedam ad te de excommunicatione scripsisse 8 . Id si verum est, oro communices et scripta mihi exhibeas propediem remittenda.
[Adresse auf der Rückseite:]Praestantissimo viro D. loachimo Vadiano, domino imprimis mihi observando.