[257]
Autograph: Zürich StA, E II 342, 13. Siegelspur. -Gedruckt: Füssli I 105f
Warnt vor den französischen Pensionsgeldern. Gegensätze zwischen den Parteigängern Frankreichs und
des Kaisers in den V Orten; Uneinigkeiten anderer Art unter den Evangelischen. Bittet um die Zusendung
von Oekolampads durch Myconius herausgegebenem [Kommentar zum Johannesevangelium].
Grüße von [Heinrich]Utinger. Bullinger bittet um die baldige Drucklegung von Theodor [Biblianders
hebräischer]Grammatik.Briefe_Vol_03_0181 arpa
Gratiam et vitae innocentiam a domino.
Nihil nunc habeo quod scribam, nisi hoc forsan sit monendum, quod nostrum omnium est, adversus aurum clamitandum esse Gallicum 1 . Nam si verum est, quod audio, maximae sunt apud Immontanos 2 factiones illis caesari, his vero regi Gallorum faventibus 3 . Apud nos alias satis factionum est his ultro catabaptistis, illis pontificiis pulantibus a , aliis subinde aliis rebus novis studentibus, ut non sit opus regias et cesareas inter nos oboriri partes. Nostri strenue se suas tutaturos partem [!]pollicentur. Dominus adaugeat spiritum suum in suis. Interim vigilemus egregie. Apud Immontanos maxima pecuniae vis divisa est 4 . Quibus vero non tantum impertitum est, quantum cupierunt, reclamitant ditioribus non iustitiae, sed invidentiae studio. Inde vero misera est rerum faties, sed quae istiusmodi solet comitari merces. Sunt alii, qui nihil sibi deesse gratulantur et se omnino felicissimos esse putant.
Audio te, charissime frater, quaedam doctissimi viri Ioannis Oecolampadii dictata aut ex ore eius excepta vulgasse in lucem 5 , quae ut quam primum licet, mittas. Misi «Commentariorum libros in Acta» 6 et te plurimum valere iubeo. Salvum te vult Utingerus. Si Theodori Grammat[icas] institutiones quam citissime imprimi curaveris 7 , omnibus nobis rem gratissimam feceris.
Ultima augusti 1533.
Hein. tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Ornatissimo viro d. Osvaldo Myconio Basileiensis ecclesiae praesuli fidelissimo, fratri dilecto.