[264]
Autograph: Zürich StA, E II 361, 334. Siegelspur. -Ungedruckt
Bullingers langes Schweigen veranlaßt Schuler zu schreiben. Bullingers Kommentar zur Apostelgeschichte und sein Schreiben an die Basler haben ihn für das Ausbleiben eines direkten Briefes von Bullinger einigermaßen entschädigt. Schuler kränkelt viel, die Bedingungen für seine Studien sind jedoch in Basel günstig. Eine neue Berufung steht für ihn in Aussicht, ist aber noch nicht sicher. Anfrage zur Höllenfahrt Christi nach 1 Petr 3, 19f Grüße.
Gervasius Scolasticus, frater tuus.
Gratiam et pacem a domino per Iesum Christum, charissime frater.
Loquitur ad me silentium tuum atque, ut scribam, hortatur, ut opinor. Non enim puto te esse tam alienum ab horis subcisivis, quibus michi scribendi locares operam, 1 quamquam interim lucubrationes tuae piae simul ac doctae in apostolicos Actus idipsum, quod pristinam inter nos familiaritatem attinet, subpleverint atque litterae 2 , quas nostris scripseras, et nobis partim manifestatae sint, ut sit fortassis praeter tuum institutum, quo in dies refociller. Estque vel hoc in causa, quod hactenus te meis non interpellarim litteris, ut interim per occupationem futurae respondeam obiectioni. Ceterum, quando credentis ingenium expendo, facile video has nugas posse oblitterari, quo fit, ut libens cedo[!].
Ceterum serio loquamur. De rebus meis si quid scire cupis, ex praesentium latore 3 paucis experieris. Interim hoc est, quod te scire desidero, me, quod corpus attinet, perpetua infirmitate laborare, calculi scilicet, qua certe tantum moror, ne iuxta desiderii mei promptitudinem bonis studiis satis inhiare possim. Raro infirmitas bona corporis valetudine commutatur, licet deus iuxta promissum 4 non desit, qui licet onus non tollat, carnis tamen amaritudinem supra modum aufert atque renisum. Porro, quod ad studiorum meorum rationem a spectat, non deest fervor et animus et otium, non desunt optimi libri. luvat hos foelices certe conatus domus musis accomodissima. Preterea est, quod mei causa prae manibus versatur, eventum tamen rei adhuc ignorans - licet foelicem adventurum successus ipse polliceatur - non est
Briefe_Vol_03_0190 | arpa |
---|
quod tuto tibi significare possum 5 . Quod si vero propositum fuerit arbitrio meo, tibi omnium primum significabo.
Postremo incidimus ex ordine functionis nostrae in illum Petri locum prioris epistolae cap. 3 [19f]: «In quo etiam abiit et spiritibus, qui erant in carcere, praedicavit, qui inobedientes fuerant quondam» 6 etc., et cum eum locum iuxta fidei analogiam percenseo, usque dum addit: «qui inobedientes erant quondam» etc., nondum innotuit, quo hec spectet inobedientia, quid sibi velit apostolus hac pericope. Scio energiam passionis Christi sanctis patribus longe antea vitam defunctis manifestatam esse, iuxta quod generali exomologesi palam profitemur omnes: «Descendit ad inferna» 7 etc. Scio item sanctos patres non nisi per Iesum Christum olim passurum ab aeterno fuisse electos, ut tantum vel hoc tempore passi iam Christi, quod iam ante secula pollicitum erat, iam praestitum esse in cruce illis esset manifestandum. Nam in hoc mortuis quoque euangelion predicatum est. Sed quum sciam neminem eternis potiturum, nisi in hac vita benevolentiam patris in Christo Iesu praestitam doctus prius fuerit, fit, ut Gordiano nodo intricatior sit 8 , quod apostolus addit: «Qui inobedientes quondam erant» etc. [1 Petr 3, 20]. Scio Cornelium antea deo gratum fuisse, quam agnosceret negotium Christi, ut testatur vox dei Acto. 10 [1ff]. Scio iterum ab aeterno sic ordinatum fuisse, ut illi opera Petri apostoli salutis summam per Christum olim, antequam moreretur, esse manifestandam [!], quamquam non ignorem, que sublimiora hic spiritus dei per Ioannem Oecolampadium alibi in commentariis super Zachariam apricetur[!]9 . Utinam fusius erupisset. Sine igitur, charissime frater, super hac re sententiam tuam ad me pervenire atque, quid spiritus dederit, litteris michi significa. Scio petitionis meae inportunitatem, sed vincit animus meus tibi plane deditus, vincit inveteratus amor meus erga te. Scio in his tam sanctis promptitudinem tuam. Que omnia hanc meam temeritatem christianam, ut opinor, cordatiorem reddunt.
Vale, doctissime vir atque amice incomparabilis, et huius me voti inpotentem abire nequaquam permittas. Saluta nomine meo uxorem tuam 10 , Leonem Iude et Erasmum Fabricium. Salvum paribus votis te omnes exoptamus.
Datum 21. die septembris anno 1533.
[Adresse auf der Rückseite:] Ornatissimo viro Heynricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae a concionibus, domino in primis observando et amico incomparabili.