25
BULLINGER AN
UNBEKANNT
Zürich,
4. Oktober 1527 2
Autograph: Zürich ZB, Msc F 46, 36f
1 1/2 fol. S., sehr gut erhalten, ohne Siegelspur
UngedrucktErmahnung an einen älteren Mann, von seinem unsauberen Lebenswandel zu lassen und eine Ehe einzugehen.
Gratia et pax a deo patre per dominum nostrum Iesum Christum.
Tandem absentem absens inhortabor, nimirum alias strenuum, ut id adhuc
alacrius perfitiat, quod coepit. Intelligis autem, quid velim, id enim intelligo, de
quo iam sepius usque in multam consultavimus noctem et ad quod te multorum
et sapientum et pientissimorum cum veteris tum nostrae aetatis hominum inhortatur
exemplum, imo cur horum potius quam sacrarum litterarum proferimus
calculum? Vidisti autem, quid illae iubeant, sed et tua illa ad imaginem dei
formata conscientia animaque certe a deo docta 3 idem, quod illi omnesque nos
consultamus, suadet. Cave itaque a, ne frustra a spiritusancto obsignatus sis. Is
nimirum cupit hoc tuum sibi corpus in templum consecrare sacrum [1 Kor 6,19f],
cupit inquam is familiarior tibi esse, quam fuerit hactenus.
Nosti enim coelestis Pauli sententiam me Hercle gravissimam: «Qui adglutinatur
scorto, unum corpus cum eo est; at qui coalescit domino, unus spiritus
cum domino est» [1 Kor 6, 16f]. Agnosce itaque tempus ac oportunitatem redime,
id quod sacratissimum Pauli pectus toties inculcavit 4 ; agnosce dei vocationem
5 et quod a gravi carnis somno evigilandum est 6 ; agnosce denique vocationem,
imo occasionem a deo tibi iam toties oblatam. Exuli, imo mendico idem
praecipitur, quod tibi, neque is se excusare potest, ut inopiam maxime obtendat.
Interim te deus opulentia donavit. Quid ergo? Benefitium dei agnosce atque
gratias age. Hae autem gratiae illi laudatissimae, si illius obedias praeceptis. Convertere
itaque ad dominum, et ipse ad te convertetur [Sach 1,3]. Sed quid
«convertetur» dico, cum ipse videas ipsum ad te esse conversum! Proinde
accelera, nam qui amant, qui semel deum viderunt quique eius senserunt suavitatem
7 , non tardant, sed sese celeri cursu ad odorem proripiunt. Omnis enim
mora periculosa, quoniam in salis statuam conversa est Lothi uxor 8 , quoniam et
dominus adseverat: «Quisquis manu semel admota aratro respicit, is plane me non
est dignus» [Lk 9,62]. Quid, o bone deus, audio? Quid enim hic habet, qui deum
non habet? Quid hac re fingi potest miserabilius? Qui deum habent, omne bonum
habent, pacem ac gaudium
9 . Nemo ergo tam stupidus esse velit, ut tantum
bonorum thesaurum abiiciat atque negligat tardando seu respitiendo. Senex es,
frater mi, morti propinquus es, o amice omnium charissime, vides, in quo rerum
statu simus mortales. Hoc ipso, quod scribo, plurimum vitae mee decedit,
ignarus denique, quo oculis [!] momento auferat e vivis omnipotens
10 . Adhoc
omnes satis superque satis offendimus dominum, ut is nunc ira exestuans consultet,
quibus diris, qua peste quove gladio impietatem nostram ulciscatur. Hic
iam tu tuam venerare senectutem, memorare mortis fatique. In eluctabile tempus
atque ita iam vitam tuam institue, ut, cum vindex venerit, templum suum non
usqueadeo vastum inveniat. Nam adeo nos pestis, fames et gladius 11 terrere non
debent ab uxoribus, ut multo magis invitent, nimirum ut praecinctos lucernasque
in manibus tenentes dominus inveniat [Lk 12,35]. «Deus est», inquit Petrus,
«qui pios novit e tentationibus eripere et incredulos ad perpetuam torturam
servare» [2 Petr 2,9]. Dominus est deus ipse munimentum nostrum
12 , ipse pro
nobis filium expendit, qui sane non tardavit, sed omnia semel nostri causa fecit
13 .
Ne itaque nos in re non usqueadeo involuptuaria tardemus! Paulus non putat
fieri posse, ut sive gladius sive ignis sive mors a domino avellat fidelium quempiam
[Röm 8,35-39]; quanto minus avellere debet ||37 a tam glorioso dulcique
domino foeda libido.
Illum non tardavit aequale cum patre imperium 14 neque coelorum regia
quicquam movit, ut hoc tardius veniret. Deinde sciebat, quid illi patiendum erat,
nimirum post imanem dilaniationem, post risus atque ronchos impiisimorum
nebulonum 15 tandem atrocissimum crucis supplitium 16 . Scivit haec omnia, nec
tamen tardavit, imo et cupidus et gaudio gestiens irruit in mundum ingratissimum
17 . Vide nunc, quid nobis agendum sit. Nos pollicitationes habemus, ut
amplissimas ita certissimas, nam et propheta testatur: «Iuvenis fui atque senui,
interea iustum non vidi derelictum nec posteritatem ipsius mendicitate damnatam»
[Ps 37,25]. Sunt item nobis praeclarissima sanctorum exempla; astat
denique ille ipse Christus e coniugata, tamen perpetua virgine natus 18 atque
classicum canens. Num impiissimi ingratissimique merito censeremur, si ei non
obsequndaremus in re tam levicula, cum tamen ipse prior nostri caussa subierit
negotium et asperius et multo durius? Beati ergo omnes, qui timent dominum
et qui ambulant in viis eius 19 .
Haec scripsi, amice omnium dulcissime, maximo erga deum adfectu magnoque
tui amore raptus, non ut iacentem engerem, sed ut currentem incitarem 20 moraeque
et, ut ita loquar, procrastinationi obstarem, quod certissimam esse sciam
decantatam illam sententiam: «Quae serius fiunt, et tepidius et hoc difficilius
fiunt» 21 . Tu omnia boni consule, utpote ab omnium, quos in terra habes,
amicissimo profecta. Vale.
Tyguri, quarta die octobris anno 1527.
Sed et statim te nobis hylarem praebe iterumque vale.
Heinrychus Bullingerus,
omni ex parte tuus.
[Ohne Adresse.]