[298]
Autograph: Zürich StA, E II 358, 101. Siegelspur. -Ungedruckt
Hat Bullinger bei dessen Besuch in Konstanz kennengelernt, konnte ihm aber wegen zu großer Arbeitsbelastung bisher nicht schreiben. Er ist schwer krank und sollte sich auf ärztlichen Rat nur von Milchprodukten ernähren. Vor allem wird ihm der Käse aus Kyburg empfohlen, den Bullinger ihm besorgen soll. Grüße. Theodor [Bibliander]wird er nur kurz schreiben.
S. Non ita longo tempore, cum revisendi amicos caussa Constantiam profectus esses
3 , occasio ineundae amiciciae, quantulacunque fuerit, oblata est. Atque utinam
tibi maiorem operam dare potuissem. Quominus vero me tibi dederim, in mora sunt
negociorum undae, quibus sine intermissione sum obvallatus. Te haud dubie clam
non est praeceptores suis provinciis ceu pistrino esse addictos ac plane herculaneos
sustinere labores 4 . Porro vel hoc nomine hasce parari placuit literulas, quod id scribendi
officium plurimum ad refricandam amici memoriam habet ponderis. Est item,
quod magnopere a te contendam. Nisi vero res seriae flagitarent, isthuc neutiquam
tibi imposuissem oneris. Ac principio quidem, mensis est unus aut eo plus, quod in
morbum incidi. Solitus sum, ne nescias, perdiu sanguinem expuere 5 . Ea gratia medicum
6 adiri placuit. Is, ut est mei studiosissimus: Morbum esse, ni statim huic resistatur,
capitalem. In praecordiis enim venulas quasdam discissas ac ruptas. Cavendum
igitur esse, ne qua procrastinatione aegretudo[!] illa auctior in dies in deterius
degeneret ac dilabatur. Quodsi mihi e medici praefinito est vivendum, solo lacte lacteisque
eduliis victitare oportet tantisper, quoad eius malum hoc sanatum fuerit. IsBriefe_Vol_03_0252 arpa
etiam ius facit caseis vescendi, non quibusvis, sed ovillis recens compostis nec immodico
sale conditis 7 . Vult enim cibos prorsum caveam largiore sale aspersos. Caeterum
caseolis Cyburgensibus 8 primas esse contribuendas censet. At iam annus est, quod ex
amico 9 audivi hosce caseolos Cyburgenses nullis posse contingere, nisi quibus dono
mitterentur. Fac igitur, suavissime Hanrice, si quid tibi in manu est - est autem multum
-horum fiam compos. Pecuniam bona fide solvam. Haud gravabor vel ad natalem
domini aut diutius opperiri a , dummodo b quod tam vehementer ambio, assequar.
Tu Pellicanum, Amanum, et quidquid est fratrum mei amantium usque, multa impertias salute. Theodoro 10 iam scribam 11 , sed vix tantillum. Per negocia literae verbosiores esse nequeunt.
Tu valeas. Domum tuam salutato officiose.
15. decembris 33.
Tuus Ludovicus Lopadius.
[Adresse auf der Rückseite:]Insigni doctrina viro Hanrico Bullingero, Tigurinorum episcopo, amico suo insigniter charo c .