[305]
Autograph: Zürich StA, E II 355, 51. Siegelspur. -Ungedruckt
Ermutigt durch Bullingers Güte und vor allem durch Berchtold Haller, der ihn Bullinger bereits brieflich empfohlen hat, wagt er es, ihm zu schreiben. Freut sich über Bullingers Kommentare zu einigen Apostelbriefen, ersucht ihn aber, auch zu den vier Evangelien solche zu veröffentlichen, da für das einfache Berner Landvolk noch immer nur die vier Evangelien als «das Evangelium» gelten.
Heynricho Bullingero Cristianus Danmatter S. D. P.
Cum diu mecum haesitarem, charissime simulac piissime Heinriche Bullingere, num litteras ad te darem, partim ob inscitiam meam, partim quod puderet tua interpellare studia et negotia, quibus nimirum quotidie obrueris, vicit tamen meus tandem ardens amor in te et charitas, praeterea quoque tua humanitas, qua nullum repellis dedignarisque. Nam quum Berchtoldus Hallerus, fidelissimus piissimusque Bernensis ecclesiae in verbo domini minister tuique amantissimus, et ego, cum convenimus, nunquam non facientes tui mentionem et uterque amorem suum erga te nescio quo fato maiorem quam in cetaeros [!] doctissimos quosque habere aperiremus, quod de multis aliis quoque comministris non raro accepi non minore favore te prosequentes, saepius me admonuit, ut ad te scriberem 2 . Quod tamen procul reiiciebam
Briefe_Vol_03_0265 | arpa |
---|
non nescius meae inscitiae et infantiae, importunum existimans taedio te afficere illiteratis meis litteris. Quum autem nuper Berchtoldus, charissimus praeceptor meus, ad te scribens nescio qua occasione mentionem in suis litteris facit mei 3 , tu quoque tuum humanum erga me et quosvis prodis animum copiamque ad te scribere facis 4 , hinc est, amantissime frater, quod deposito pudore te interpello.
Imprimis autem meo cetaerorumque [!]omnium nomine gratias habeo tibi immortales ob tuum improbum indefessumque laborem, quem propter reipu[blicae] commodum fers. Nam tuis expositionibus, quas deo donante nobis impartis, plures nostrum plurimum esse adiutos expertissimum mihi est, primum ob facilem et amaenissimum simulque elegantissimum stilum, quo omnes afficiuntur et delectantur, alterum ob pietatem, quam pie, erudite ac strenue tradis. Hinc est, doctissime Bullingere, quod maximis flagitamus a te praecibus, quod fecisti in aliquot apostoli epistolas 5 , eandem quoque subeas provinciam in exponendis 4 evangelistis. Nam quamvis in hos extent commentaria, sunt tamen nonunquam obscuriora et minus plana, quam ut a nobis, qui non ad miraculum usque docti sumus, intelligi possint. Sunt autem nobis apud rudern hanc nostram atque intractabilem plebem, quam in superioribus Bernensis ditionis partibus habemus, perpetuo evangelistae concionandi, quum interim nihil evangelii nomine dignum censeant praeter evangelistas, etsi ad fastidium et nauseam usque omnes sacras scripturas evangelion esse inculcemus. Quandoquidem igitur ad gloriam dei promovendam inprimis te natum esse nobis omnibus persuasum sit, unanimes praecamur, ut in hoc quoque propter gloriam dei inque reipu[blicae] utilitatem nobis morem gerere velis. Interim tamen et hoc te nescire nolumus a , nos non niti commentariis, sed scripturis, at illis plurimum adiuvari nos, qui sumus linguarum ignari, tibi persuasum esse volumus.
Vale, christianissime in domino frater, qui te diu nobis servet incolumem.
Datum Gertzenseorum pago, anno 1533, 21. die decembris.
Cris. Danmatter,
totus tibi deditus.
[Adresse auf der Rückseite:] Fideli ac pio Tigurina ecclesiae ministro, Heinricho Bullingero.