36
Autograph: Zürich StA, E II 335, 2052 1 fol. S., sehr gut erhalten, mit Siegelabdruck Gedruckt: Johann Jakob Herzog, Das Leben Oekolampads und die Reformation der Kirche zu Basel, Bd. II, Basel 1843, S. 300-302; Oekolampad BA II 785
Auf Bullinger: Wunsch gibt er eine Auslegung von Joh 14,9.
Salve in Christo, mi frater.
Vigilii libros 3 legi et approbavi semper. Miror a autem, quare petas a me exponi istud: «Philippe, qui videt me, videt et patrem meum» [Joh 14,9], quum antea a multis declaratum sit 4 Porro dum fateris triadis unitatem, intra metam, quam et ipse amo, me contines. Certum est Christum non de corporali visione loqui; pater enim, quum spiritus sit b5, carnalibus oculis non videtur.
Briefe_Vol_01-198 | arpa |
---|
De cognitione igitur sermo est. Iam sublimior est divina natura, quam ut maiestas eius nobis in sua essentia cognobilis. Sic solus filius patrem novit 6 . Sufficit igitur nunc parvitati nostre ineffabilem dei bonitatem agnoscere, quam agnoscentes credimus, iustificamur 7 beatique efficimur. Quorsum enim quam in bonitatem c fertur fides? Quis cum fide in benignissimum deum beatus non est? In hac igitur cognitione proficiamus, et crescet in nobis etiam charitas, et variarum virtutum exuberabit abundantia. Itaque ad patrem per filium sic pervenire licebit 8 . Et si cognoverimus, quantum nos dilexerit filius, qui d pro nobis passus est, cognoscemus etiam, quantum nos diligat pater, qui tantum filium pro nobis tradidit 9.
Videamus igitur, an contextus verborum pati hanc sententiam queat. Dicit: «Vado parare vobis locum» [Joh 14,2]; utique in domo patris ipse nos reconciliando et apud patrem patrocinando sic parat e , quod praedestinando paratum. Rediturum autem se indicans et glorie sue participes nos facturum subdit: «Iterum veniam, ut ubi ego sum, ibi et vos sitis» [Joh 14,3]. Opus ineffabilis benignitatis et misericordie, sua humilitate ad gloriam et sua morte ad vitam nos provehere. Quis in hoc non videt amorem summum? Iam autem edocti erant d [e] h [oc]f , summam dei gloriam esse, ad quam transiret g, proinde patrem, ad quem iturus erat, cognoscebant quodammodo, et viam ad illam per Ihesum [!] crucifixum sciebant, tametsi sibi ipsi Thomas h ignotus clamat: «nescimus» [Joh 14,5]. Exponit autem Christus et ait: «Ego sum via, veritas et vita» [Joh 14,6]. An non, quum in me ista cognoscitis, quod veritas sum et veritatis doctor, vita et vite author, iure ad patrem dux et via i ero? Videtis tot in me bona opera et miracula, agnoscetis et in morte benefaciendi studium. Quis unquam indulgentissimum patrem sic declarabit atque ego, qui non minus mon quam ille ad mortem pro vobis me tradere paratus, ut eius amor colliquescat? Certe etiam nunc ex operibus potentie venistis ad agnitionem aliquantam illius et vidistis; non enim illa sunt carnis. Hic Philippo nondum satisfactum, ad terrena spectanti k et crassa imaginanti amplior dictorum confirmatio datur. Addit enim: «Tanto tempore vobiscum sum» [Joh 14,9], benefaciens et miracula operans divina, et adhuc talia rogatis? Ecce ego, ut nature divine candor sum et character substantie patris, ita et benefaciendo patrem refero. Ecce habes aditum ad patrem, cuius tam perspicua opera in me vides. Nonne vides bonitatem patris in me et bonitatem meam in patre? Id sane vel opera testantur, quibus ego vos ad patrem sic adduco 10 .
Briefe_Vol_01-199 | arpa |
---|
Hec mihi sententia non videtur inutilis, non reiicio tamen interim quae Bucerus 11 vel Cyrillus 12 annotant. Audiam tamen et de hac re te disserentem uberius 13 .
Vale et venerabili domino abbati 14 Capelle meo commenda.
Basilee, 4. octobris.
Oecolampadius.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrycho Bullingero, ecclesiaste Primeguardie 15 , dilecto fratri 1 .