|
Briefe_Vol_04_0171 | arpa |
---|
S. Alteras paraveram literas 1 , dum per ocium vacabat et nuncii 2 Friburgi sua agerent, doctissime Heinrice.
Interim collocuti sumus cum Gallo hoc 3 , qui tametsi mentis compos non sit, natus tamen videtur ad pertinaciam et contentionem. Asseverat primum Christum nuditer esse hominem. Deinde, cum apertissimis a nobis urgeretur scripturis, admisit Christum naturalem dei filium adeoque deum esse, sed non aeternum, imo in tempore constitutum, praeordinatum, 1. Pe. 1 [20] et factum Act. 2 [36], atque hunc alioqui purum hominem esse fidei nostrae obiectum. Cui satis abunde responsum est, sed minime satisfactum. Pertinaci enim satis fieri nequit. Monuimus hominem, ut fidem hanc erroneam apud se habeat, id quod minime facturum scio. Restat, ut illi probemus spiritum sanctum esse deum et ab aeterno, quem creaturam asserit. Negat triadem, personas, tam a quoad vocem quam quoad rem. Vidi tua in Hebraeos 4 et aliis locis, quibus magnam mihi cogitandi occasionem dedisti. In hoc haereo, ut non plane intelligam, quid sibi velit vox «persona», quam notionem Zwinglius vocat in «Religione vera et falsa» 5 , alii vero nomina operationum, alii relationes aut proprietates. Vidi scolasticos in 1.-mo «Sententiarum» 6 ; sed ex illis omnibus me extricare nescio. Sic semper et in omnibus te cogor perturbare. Paucis dabis occasionem cogitandi, dummodo rei summam depinxeris. Vereor, ne et Farellus in hoc captus sit errore 7 . Curabis igitur, quam primum poteris 8 -potes vero per hunc nuncium, Funckii nostri filium 9 -, ut respondeas 10 . Ich mein, die hendel machend unß eins. Reliqua in prioribus.
Vale.
7. maii 34.
Tuus Berchtoldus Hall.
[Adresse auf der Rückseite:]An Meister Heinrich Bullinger, sinem insunders geliepten herren und bruder.