[409]
Autograph: Zürich StA, E II 358, 94 (Siegelspur) Ungedruckt
Lobt die Wirkung der Käslein, die er von Bullinger erhalten hat, freut sich über dieses Zeichen des Erinnerns und der Zuneigung, versichert Bullinger seiner eigenen Liebe zu ihm und will wissen, wieviel Geld er ausgegeben hat. In Konstanz hat man die Wiedereinsetzung Ulrichs in Württemberg mit Freude zur Kenntnis genommen und erwartet nun viel von ihm in bezug auf die Ausbreitung des reformierten Glaubens. Grüße. Theodor [Bibliander] wird er im Augenblick wohl nicht schreiben können.
S. Quod apiculis florentes cythisi, quod capellis sunt salices, quod rivulis gramina, illud tuos Lopadio caseolos 1 extitisse noveris. Etenim hos qui attulit nuncius 2 plus mihi apportavit gaudii, atque vel una navis vehat. Atque hinc coniecturam facio, quam mei simulachrum neutiquam tua exciderit memona necdum tibi venerim in oblivionem. Res ipsa loquitur. Tua in me arguunt beneficia permagna, quanto me prosequaris amore. Tu ergo dignissimus, qui redameris. Te vero deamabo non tam de munere quam de insigni virtute ac pietate, quam in te sitam esse videmus. Amor enim nullo magis emitur quam se ipso. Quis autem nisi insanus, improbus aut impius non faveret, non cupidissime tibi studeret, amatori verae religionis, amatori pietatis ac evangelicae veritatis? Nec mihi in dubio ponitur, quin, quod est maximum et optimum, Christus, dominus noster tibi in primis bene cupiat beneque velit, cuius te spiritu duci agique intelligo permultis argumentis. Is et te in omnia suo ipsius evangelio digna dirigat. Porro mihi sodes significes epistola, quantulo aere hi tibi steterint casei, brevique, quod dixeris esse pecuniae, numerabitur. Nam prorsum dispiciam, ut quo modo gratiam vicemque referam.
Propterea a nec immerito gaudemus laetamurque, quod principi Ulrico 3 suus recuperatus est ducatus, quod bellum illud optatissimos nactum est exitus 4 . Exaudivit pios quosdam dominus ac hisce modis viam stravit ad evangelii praedicationem etiam huic populo, qui diu multumque iniquis collationibus gravibusque tributis oppressus fuit. Atque quod fuit miserrimum, nec ulla patuit illis via audiendi verbum dei. Atque utinam b princeps ille tam sit de evangelio praedicando suis sollicitus superato hoste quam David de domo domini inaedificanda. Pocius Ezechiam, losaphat malit imitari quam pharaonem
Briefe_Vol_04_0242 | arpa |
---|
5 . De illo 6 nobis multa pollicemur. Dominus suo spiritu virum ita accendat, inflammet, ut nulla re plus aestuet quam veram pietatem ac religionem provehendi desyderio.
Iam plura non licet occupatissimo addere. Tu bene cum laudatissima tua familia valeas. Veteres salutabis amicos, Pellicanum, Theodorum, cui scribere fortasse non dabitur in praesens.
7. iulii 34.
Tuus Ludovicus Lopadius.
[Adresse auf der Rückseite:] Hanrico Bullingero, viro pia doctrina doctaque pietate insigni, suo charissimo fratri.