[422]
Autograph a : Zürich ZB, Ms F 62, 358 (Siegelspur) Ungedruckt
Freut sich über die Ausbreitung des evangelischen Glaubens. Wer würde nicht spüren, daß Gott den Kirchen in Schwaben seine Gnade zukommen läßt? Gottesfürchtig ist es, an einer einmal gefaßten Meinung nicht unentwegt festzuhalten, sondern sie dann zu ändern, wenn sie von einer besseren Erkenntnis überholt wird. In Zürich stehen die Dinge zweifellos dank Bullingers Wachsamkeit so zufriedenstellend. Der gute Führer bringt es zustande, daß die anderen ihm im Guten folgen. Grüße.
Gratia et pax a deo.
Scripsit in oratione quadam consul ille Romanus 2 adversus Catilinam non minus iocundos atque illustres esse dies, quibus conservamur, quam illos, quibus nascimur, quod salutis certa ratio sit, nascendi incerta conditio, tum quod sine sensu nascamur, cum voluptate certe conservamur 3 . Caeterum longe diversam meam ineo rationem: Solidissimum gaudium apud fideles omnes exoriturum, ubi viderint evangelicam facem non modo irradiare nobis Romanamque caliginem discuti, sed et a domino foveri et conservari, ut iam in illo die dominus regni habenas teneat solus atque ad hunc omnes confluant gentes, superstitione eliminata imaginibus comminutis unum et solum adorent et praedicatione divini verbi liberati redemptori in sanctitate et iustitia reliquam aetatem transigant 4 . Equidem apud te, praeceptorem meum, fateri cogor ineffabilem laeticiam, quam nobis attulit Noviomagi 5
Briefe_Vol_04_0272 | arpa |
---|
epigramma in obitu missae deliniatum 6 . Quis admodum fuerit stupidus, ut non divini spiritus charism[a]b diffusum et Svevicis ecclesiis communicatum sentiat? Tametsi vitilitigator 7 ille cornicetur 8 , pugnis et calcibus obnitatur greek greek greek Interim optimus ille et coelestis pater suis nunquam deest organa disponens ad coagmentandum sacrosanctum tabernaculum pontificiis cuniculis occupatum et impiissimorum machinis concissum[!]. Pie quidem isti ratiocinantur ad exemplum excellentissimorum antistitum ecclesiae nuperrime ex gentibus post Christi ascensum collectae non continuo, si quid semel animo visum fuerit, omni id studio et contentione servandum esse, verum rectius tunc mutare sententiam, cum eam melior et rectior superaverit. Domini sane opus esse coniicis. Illo reclamante negocium ferventius surgit apud fideles. Hoc ineptiente veritas ipsa, quae nuditate gaudet, magis magisque Germaniae angulos perrumpit. Quid dicam? Cum ille studet ut lutulentus sus cum quovis volutari 9 , omnes tamen propemodum Germaniae proceres palmam tribuunt potius dei verbo quam somnio humano. Atqui malim, ut christiana tranquillitas ad pristinum nitorem revocaretur et secundum quod scriptum est, singuli ad aedificationem ecclesiae abundare quaererent 10 . Contentiones enim tum pessimae, cum efflagrant.
Porro ad nostra iam venio. Herus 11 nostrae reipublicae statum exposuit haud dubie opera et vigiliis tuis maximis adhuc satis incolumem. Et utinam incommoda, quae praesagiis infallibilibus pro foribus esse animadvertimus, deus optimus maximus, rectorum consiliis tanquam medicine remediis leniantur! Sane admittendum c , ut syncerissima respublica construatur, bene morata sit civitas. Nam qui bonum prebet ducem, facit is, ut alii bene sequantur. Rursum piscis primum a capite foetet 12 , et contagione principum reliquum vulgus inficitur. Quae non ignarus sum te obnixe moli[ri]d . Deus faxit, ut absque fuco eius imperium dilatetur, eidola nomini eius glorios[o] e cedant, vita inculpata et morum innocentia salutis greek sequamur 13 !
Briefe_Vol_04_0273 | arpa |
---|
Vale faustis avibus. Uxorem 14 tuam omnemque familiam cupimus incolumem. Dominum praepositum 15 , vicinum tuum 16 meumque cognatum et patronum meis verbis salutato et apud istum semper habebis commendatum.
Ex Capella, 4. augusti.
Ioannes Liberianus,
semper tuus greek greek greek
greek greek deditus.
[Adresse auf der Rückseite:] Eruditissimo simul et integerrimo Heinrycho Bullingero, Tigurinae ecclesiae episcopo, praeceptori charissimo.