[441]
Autograph: Zürich StA, E II 356a, 932f (Siegelspur) Ungedruckt
Bullingers Kommentar zum 1. Korintherbrief hat ihn befriedigt. Mit Gottes Hilfe möge Bullinger auch den Kommentar zum 2. Korintherbrief vollenden und seine Arbeit mit weiteren Schriften fortsetzen, die man sehnlich erwartet. Gegenseitige Ermunterung ist nützlich. Melander fürchtet die Rücksichtslosigkeit der Lutheraner. In Augsburg ist die Reformation eingeführt worden. Melander wollte sich bei Bullinger mit einem Geschenk bedanken, doch Christoph [Froschauer]weigerte sich, dieses mitzunehmen. Grüße.
Gratiam et pacem a deo per Christum.
Dono dei opt[imi]max[imi] et mihi et piis ac studiosis omnibus satisfecisti, Bullingere doctissime, tua eruditissima in Corinthios interpretatione 1 . Orabimus communibus votis dominum, ut et alteram 2 ac reliqua, quae polliceris ad ecclesiae profectum, Christi spiritu foeliciter possis absolvere. Nam ut tua scripta ab eruditis probantur, ita, quae meditaris, avidissime expectantur. Perge igitur fortiter. Christus, cui inservis, olim tuos compensabit labores. Sed quid ultro currentem hortor? Minime dubito te, quod facis, perpetuo facturum. Tamen non inutile iudico, ut mutuis litteris nos a inhortemur, quo noster in opere domini grandescat fervor et in adflictione reviviscat animus. Sathanae enim regnum, optime frater, ut nosti, haud debellatum est. Quare aliquot laborum nostrorum conatus adhuc adiiciendi sunt tantisper, dum is inplumis abire cogatur, qui nos hactenus insectatus est. Dominus det ecclesiae suae pacem et stabilem in cognita veritate cursum. Timeo Lutheranorum praefractam improbitatem. Volunt esse fidei nostrae dominatores 3 .
Briefe_Vol_04_0322 | arpa |
---|
Querunt sibi a principibus huius mundi securitatem, etiam si sit cum aliorum omnimoda internitie b . Sed bene habet. Est deus in caelis, qui providus omnia curat. Nolint velint omnes adversarii, nihil aliud tandem futurum est, quam quod divino iudicio infallibili certissima rerum dispositio olim mortalium oculis expositura est. Curemus interea voluntatem domini. Quaeramus intrepidi ac indefessi unum Christi regnum, certi divinam veritatis virtutem nihil non exuperaturam.
Augustani tandem, gratia sit Christo, nacti sunt vel aliquousque divinam aspirationem rerumque meliorum fulgorem per uniformium contionum redditionem atque privatarum sacrarum aedium occlusionem 4 . Poterant omnia in universum e medio tolli, quae boni quique sublata vellent, nisi antesignanorum fuisset nimium contabunda timiditas.
Iuditium, quod vocant, camerae imperialis in nos propter papismum abolitum strenue tentare omnia pergit, quo denuo ad restitutionem res veniant. || 933 In hoc adpellatur caesar, invocantur principes, minatur urbi privilegiorum amissio 5 : Summa, hostis malus neque hodie vires exerere desinit suas. Proinde sola constantia opus est, sine qua omnis virtus inanis et evanida erit. Te igitur et tuos in domino hortor, ut ecclesiae vestrae precationibus dei patris praesentiam iuxta eius pollicitum nobis impetretis.
Caeterum volui xeniolo aliquo animi gratitudinem erga te aut uxorem tuam 6 declarare. Sed modis omnibus ad te perferre Christophorus 7 recusavit. Tu igitur, si quid a me cupis fieri, audenter impera et me obsequentissimum habebis.
lis igitur, optime et dilectissime Bullingere, vale perbelle in domino cum domo tua tota et fratres et symmystas tuos omnes, nominatim autem venerandum Pellicanum ac eruditissimum Bibliandrum meo nomine officiosissime salutato. Dominus adsit vestro ministerio spiritu suo sancto. Orate pro nobis et ecclesia nostra, id quod et pro vobis saedulo facimus.
Francofordiae, 17. septembris anno salutis 1534.
Tuae humanitatis addictissimus
Dionysius Melander.
Briefe_Vol_04_0323 | arpa |
---|
[Adresse auf f. 930b v., zugeklebt:] Doctissimo iuxta ac pio d. Heinrycho Bullingero, antistiti 8 Tigurino, praecipuo domino ac fratri in Christo plurimum observando.