[509]
Autograph: Zürich StA, E II 336, 27 (Siegelspur) Gedruckt: Barge II 602, Nr. 48
Rechtfertigt die von ihm beabsichtigte Teilnahme an der vom Rat angeordneten akademischen Disputation und übersendet seine Thesen. Grüße.
S. Mitto tibi, optime vir, olera 1 eaque minuta pro tuis magnis et argenteis muneribus 2 , nec tamen ausus mittere, nisi sperassem te vel inde collecturum istud a : Si posset, majora tradidisset. Videbis autem ex epistola 3 senatus nostri consilium literas exercitatione roborare b molientis. Sunt, quibus non placet 4 , sed ego imperio praesertim ad incrementum literarum apposito non potui refragari, maxime cum mihi sic praeceperint, ut parendum sit aut amittenda functio, e qua nunc vivo. Invitassem vos ad eandem disputationem, nisi obstitisset hyemis inclemencia. Adhuc tamen consultatur, an invitare plerosque velint. Sic enim me obtuli, verum neutiquam fiducia eruditionis aut virium. Quas si habui, tanto exilio aut amisi aut sic tenuatas habeo, ut plane sciam infirmiores, quam ut quicquam spei in eis ponam. Quicquid feci, ob utilitatem studii publici et ob spem recipiendarum virium feci fiducia in deum collacata, qui sapientia ac bonitate sua verbo suo huiusque scrutatoribus scireque ac discere ab ipso cupientibus solet adesse. Quod de hypotheticis inserui, si vacat cum d. Theodoro 5 excutito. In hoc plane fui, ut tandem diligentius studeant dialecticae, sine cuius praesidio nullum thema, nullum textum recte tractare nec locos, qui insunt, videre possunt.
Vale feliciter. Saluta d. Theodorum, d. P[etrum] Tossanum 6 . Hunc etiam meis verbis precare, ut dignetur locum geneseos de imagine hominis 7 ad me
Briefe_Vol_05_057 | arpa |
---|
scribere. Ne pigeat te haec pronunciata distribuere 8 . Saluta Leonem 9 , d. H[enricum]Utingerum et omnes vicinos supra et infra.
Basilee, die ianuarii 11. anno 1535.
Tuus Carostadius[!].
[Adresse auf der Rückseite:] Prudentissimo et doctissimo viro d. Henricho Bullingero, ecclesiastae Tugurino, maiori suo charissimo c .